- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
25

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

igitur codices: sicae et venena hic coujunguutur, ut de offic.
III § 36: „Hinc sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta
nascuntur". Haec per se (elliptice) dicuntur, ut quae
sequuntur: „Inde ilia actio“.

His duobus locis vix dubitari potest, quin codices sint
sequendi; alibi dubitatio relinquitur, velut de nat. deor. I
§ 77, ubi in coda, est: „quam sui sit lena natura“, quum in
editionibus etiam recentissimis sit „quasi sui sit lena natura“.
Necessariam corrigendi causam non video. Fortasse tamen
scribendum est „et quam quasi sui sit lena natura“. Quasi
inter quam et sui facillime intercidere potuit. De nat. deor.
III § 8 „Tu autem, quod quaeris, similiter facis, ac si me
roges, cur te duobus contuear oculis" in codd. est, in
editionibus autem „qui id quaeris", quod minime probo.
Quod fortasse paullo inusitatius dictum est, ut non sit, „hvad
det angaar, at du spørger", sed „hvad det angaar, som du
spørger om“; sed potius notandum quam corrigendum puto.

— Etiam de divin. II § i 18: „Hoc autem eo spectabat, ut
eam (Pythiam) a Philippo corruptam diceret; quod licet
existumare, in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid non
sinceri fuisse" — quod in codd. (A1B1V) est. Vulgo
editur quo. debebat esse unde, quare Baiterus2 et Muellerus
ex quo substituerunt. Recte, si quid mutandum est; sed
haud scio, an pronomen quod ferri possit, ut paullo durius
illud „aliquid non sinceri fuisse" per epexegesin addatur.
Recte diceretur: „Quod licet existumare in aliis quoque
oraculis Delphicis usu venisse“; sed quum Cicero corrupta
illa quidem sed non a Philippo corrupta existimaret, formam
orationis immutavit. Durum sane est, sed ferri posse negare
non ausim.

Sed jam codices, quos Baiterus ad libros de natura
deorum aut ipse contulit aut conferendos curavit,
inspi-ciamus. Sunt autem hi: A. Leidensis 84 saeculi XI, B.
Leidensis 86 saeculi XII, C. Leidensis 118 saeculi XII,
E. Erlangensis saeculi XV, P. Palatinus „perantiquus",
\. Vindobonensis saeculi X. Horum duo V et P ex
mutilis exemplis transcripti sunt. V incipit a libri secundi
de natura deorum paragrapho sexta decima; postea quoque

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0039.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free