- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
26

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

est lacuna (II § 86—§ 92). In cod. P (qui solos libros de
natura deorum et de divinatione continet) est fragmentum
libri primi de natura deorum (§ 27—§ 75), incipit denuo ab
eodem loco, quo V (II § 16), sed plures sunt lacunae (II
§ 59—§ 63; II § 156—§ 162; III § 1—§ 6). Apparet igitur
non ex eodem exemplo — ne diversis quidem temporibus —
codd. P et V esse transcriptos. — Inter hos codices
primum locum codici A tribuit Baiterus, qui in editione
Orelliana2 libros de deorum natura edendos curavit, neque
dissenserunt, qui cetera scripta Ciceronis, quae in his
codicibus extant, ediderunt. De codicibus disputavit Carolus
Halmius (Neue Jahrbticher f. Phil. u. Paed. 1859, p. 759
—-778), ut legum libros respiceret; tum vero C. F. W.
Mueller (Neue Jahrb. 1864, p. 127—147, 261—281, 605—
631) primum aut saltem parem locum codici B vindicare
conatur. Is praeter legum libros maxime paradoxa
libros-que de divinatione et de fato respexit. G. F.
Schoe-m annus, qui libros Ciceronis de natura deorum seorsum
edidit, complures commentationes ad hos libros (Opusc. Acad.

II p. 274—384) scripsit; quaedam melius enarravit, alia
conjectura sanavit, de codicum ratione non multum
laboravit. Itaque operae pretium mihi visum est de
codicibus, quales in libris de natura deorum sint, disputare,
primumque quaeram, sintne eorum codicum, quos supra
nominavi, quasi quaedam familiae.

Codices A et C cognatos esse ostendit lacuna versuum
in editione Orelliana2 plus novem initio libri prijni (§ 1—
§ 2). „In A post argumenta est signum significans haec in
margine addita fuisse, ubi jam evanuerunt; in C recenti
manu margini adscripta sunt.“ Bait. Servata sunt verba
Ciceronis in codd. B et E. Similiter II § 112 verba „omni
ex parte locatas parvas11 in codd. B et E sunt, a codd.
ACV absunt. In cod. P plura interciderunt. Spuria putat
Baiterus, ex Arateis sumpta, sex’vant Schoemannus et Muellerus.
Sub judice lis erit, donec codicum familias diligentius
examinaverimus. Jam vero apparet ex altera parte stare
codd. ACV, ex altera codd. B et E.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0040.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free