- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
27

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

I § 58. „Saepe enim de familiare illo tuo videor
audisse11. Olim edebatur: „de L. Crasso familiare illo tuo11.
Addunt nomen codd. B et E, non habent codd. ACP.
Ostendit Madvigius (de fin. p. 35) nomen Crassi apertissimae
interpolationi deberi, eique recentiores editores (Baiter,
Schoemann, Mueller) assensi sunt. Manifestum igitur est,
non modo duas esse codicum familias, sed etiam alteram
hoc saltem loco aperte esse interpolatam. Illud quoque
notabimus, cod. P inter meliores esse numerandum. Jam
suspicione nostra mota, eos locos videamus, ubi verba, quae
in deterioribus aut duobus aut altero utro sunt, a melioribus
absunt.

I § 29. „Nec vero Protagoras, qui sese negat omnino
de deis habere, quod liqueat, sint, non sint, qualesve sint,
quicquam videtur de natura deorum suspicari.11 Ut editur,
est in codd. B et E, a codd. ACP verbum habere abest.
Quamquam igitur casu in alteris codicibus excidere potuit,
licet tamen dubitare, fueritne in cod. archetypo. Augetur
dubitatio, quod in deterioribus quibusdam non est habere
sed scire, et in alio codice alio loco positum. Scripsit Cicero,
ni fallor: „Nec vero Protagoras, qui esse negat omnino de
deis, quod liqueat — quicquam videtur de deorum natura
suspicari.“ Quam facile esse et sese permutentur, notum est.

I § 110. „Quae (individua) etiam si essent, quae nulla
sunt, pellere se ipsa — fortasse possent, formare ■— non
possent.11 Verba quae nulla sunt non sunt in codd. A et C.
in cod. E alieno loco posita sunt. Videntur igitur in
margine illius codicis, ex quo deteriores transcribebantur, adscripta
fuisse. Seclusit Baiterus (ejicere debuit), servavit Muellerus.

III § 13. „Tum Cotta: Rumoribus, inquit, mecum
pugnas, Balbe, ego autem a te rationes . . . Secuntur, quae
futura sunt." Ita in melioribus codd. (ACV1, de P tacetur)
est, quos secutus est Baiterus. Lacuna est, quam explere
non possumus, sed deteriores conati sunt. In cod. E (ne
quis annotatione Baiteri decipiatur) est apertissima
interpolatio: „ego autem a te rationes percunetor eorum, quae
futura sunt11. In cod. B post rationes tantummodo additur
„requiro“, ut olim edebatur. Perspecta codicum ratione

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0041.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free