Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
iude efficere conati sint. Quid lateat, incertum est, sed
dubitari non potest, quid in archetypo fuerit.
I § 66. Quum in antiquiore codice fuisset firamata,
quod est in A, hinc parva mutatione in P effectum est
firmata, in C foramata, aperta jam interpolatione in E hamata,
in B curvata. Quod in B est, antea vulgo edebatur, quod
in E est, recentissimi editores Baiterus et Muellerus
receperunt. Verum viderat Madvigius (de fin. p. 115), verbum illud
ex duobus esse contractum, nisi quod cod. A secutus
scribendum puto: „partim autem angulata figura, hamata
quaedam et quasi adunca11. Non raro factum est, ut duo
verba mediis quibusdam litteris omissis in unum
coalescerent. Ubi mendum facile apparebat, interdum in deterioribus
correctum est. Ex libris de divinatione affero I § 78 (p. 506,
19 O.2) innes Al\n (in amnes), II § 10 (p. 525, 26) sitantus
Αχ\π (sit an tantus). Ita de div. II ’§ 30, quum in
codicibus et editionibus sit: „Huncine hominem tantis delectatum
esse nugis“, scribendum esse suspicor „tantum his delectatum
esse nugis11, non quin per se tantae nugae dici possit; sed
quantae nugae sint, non refert, verum quantum nugis illis sit
delectatus; delectatio harum nugarum adeo occaecavit
animum, „ut non videret, tum futurum id veri simile, si omnium
pecudum exta eodem tempore in eundem habitum se
colo-remque converterent11. — De div. I § 56 autem (p. 499,
25) quum in codd. sit petenti, Halmius petere dubitanti
substituit, quem secuti sunt. Christ (in edit. Orell.2), Baiterus2,
Muellerus, quod miror; nam petere dubito, affirmative
dictum, ab usu Ciceroniano, ne dicam Latino, abhorret;
debebant saltem scribere petere verenti. Sic etiam origo mendi
facilius appareret. Sed haud scio an nihil sit mutandum.
In litteris ad me datis scribit Madvigius: „Den blotte
Tidsbestemmelse (i en Drøm, han havde, medens han søgte
Quæsturen) kan vel skydes ind efter in somnis, men ikke
petere verenti (da han i Drømme frygtede); hvortil
cunctaretur refererede sig, var givet i den øvrige Fortælling.11
Haec Madvigius, et offendit sane locus, quo in somnis
positum est. Nonne, ut petebat idem fere esse potest atque in eo
erat, ut peteret (Madv. Gr. Lat. § 337 Anm.), ut Tuse. I § 104:
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>