- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
30

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

„cum (Anaxagoras) Lampsaci moreretur, quaerentibus
amicis — nihil necesse est, inquit“, idem est, quod „quum in
eo esset, ut moreretursic hic quoque petens idem est atque
quum petebat sive quum petiturus erat’} Tacitus, ni fallor,
scripsisset „quaesturam petituro“, sed tali participio futuri
Cicero non utitur. Cfr. Tuse. I § 115: „Ait Terinaeum
quendam Elysium — venisse in psychomantium quaerentem,
quae fuisset tantae calamitatis causa11. Expectares quaesitum,
ut quaereret, vel, ut Tacitus ceterique ejus temporis
scriptores scripsissent, quaesiturum.

De nat. deorum III § 83. (Harpalus,) „qui temporibus
illis praedo filia habebatur11. Ita in cod. archetypo fuisse
ostendit consensus codd. ACEPV. Quid lateat, nescio,
nisi quod aliquid excidisse puto. Quod vulgo editur „praedo
felix habebatur11 (ex cod. B), conjecturae librarii parum
felici debetur. Conjicit Madvigius scribendum esse: „qui —
praedo nobilis habebatur11.

Jam finem faciam; nam satis multis exemplis spero
me probavisse, in his saltem libris de natura deorum codices
B et E variis additamentis et interpolationibus esse
inquinatos. Ibi quoque, ubi cod. B solus verum offert, velut I
§ 72 „nihil enim olet ex Academia11 (floret ACE P ) et III
§ 26 Orionem (orationem ACEPV), vix dubitari potest,
quin felici neque ita difficili conjecturae librarii cujusdam
debeatur. — Codd. ACPV plerumque consentiunt, nisi
quod passim suis quisque maculis infectus est; sed cod. A
vestigia codicis archetypi religiosissime servavit, modo
sem-per sciremus, quid quoque loco ipsi librario, quid
correctori deberetur.

Interdum parva menda codicis A unius, quid veri lateat,
ostendunt. I § 66 jam commemoravi, quid in firamata
lateret. — II § 2: „Eundem equidem malim audire Cottam,
dum, qua eloquentia falsos deos sustulit, eadem veros
inducat.11 Ita ex conjectura Heindorfii edidit Muellerus; in cod.
A est malem, in ceteris codicibus et editionibus mallem. —■

III § 47 editur: „Boves igitur et equos, ibis, accipitres,
aspidas, ci’ocodilos, pisces, canes, lupos, faelis, multas
praeterea beluas in deorum numerum reponemus?" Nihil esse,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0044.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free