Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
cur et ante equos poneretur, quum cetera membra sine
conjunctione enumerarentur, Heindorfius vidit. Quum in cod.
archetypo pro equos etquos, ut est in cod. A, scriptum esset,
inde in ceteris codd. et equos factum est1)·
De nat. deorum II § 135 unum mendum alterum
genuisse videtur: „Linguam —■ excipit stomachus, quo primum
inlabuntur ea, quae accepta sunt ore. Is utraque ex parte
tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur.
Atque is agitatione et motibus linguae cum depulsum et
quasi detrusum cibum accepit, depellit. “ Quum in cod.
archetypo pro ore is scriptum esset oris, quod in omnibus
nostris codicibus est, in margine adscriptum fuisse is, tum
in transcribendo alieno loco post atque irrepsisse suspicor.
Suo loco ante utraque Manutius pronomen restituit, altero
loco non modo abundat, sed quietum orationis cursum
interrumpit. Quare scribendum est: „Is — terminatur,
atque agitatione — depellit’1.
Haec habui, quae de codicibus disputarem. Baitero
prorsus assentior, codicem A in primis esse sequendum
neque sine causa ab ejus auctoritate esse decedendum, quia
cod. archetypum optime repraesentet. Sed hic ipse tot
mendis inqxiinatus erat, ut, etiamsi integer extaret, verum
multis locis sine conjectura inveniri non posset. Quare
mihi quoque experiri liceat, si quid ad hos libros uon modo
melius intellegendos sed etiam conjecturis sanandos afferre
possim.
I § 1. Jam supra dixi, initio primi libri esse lacunam
in melioribus codicibus, quo magis fit incertum, quid
scripserit Cicero. Videtur locus, qui viros doctissimos vexavit,
ita esse restituendus: „De qua quod tam variae sunt
doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno
argumento esse debet, principium philosophiae esse inscien-
’) De div. 1 § 116 „aurum, argentum, aes, ferrum11, ut voluit
Lam-binus, scribendum est.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>