Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tiam, prudenterque Academicos a rebus incertis adsensionem
cohibuisse.“ Lacuna meliorum codicum (A et C) incipit ab
esse debeat (ut est in codd. deterioribus), sed jam antea
aliquid in archetypo excidisse ostendit nexus sententiarum.
Olim, ut videtur, jam in deterioribus codd., additum est ut\
„tam variae sunt — sententiae, ut magno argumento esse
debeat". Neque tamen locus ita restitutus viris doctis
satisfecit: id post ut addendum esse censuit Ernestius, recepit
Baiterus; Schoemannus aut ut id — debeat aut ut — debeant
scribendum putat. Sed sententiarum nexus mihi nullo modo
placet. Quare- post qua excidisse quod puto, quod quam
facile fieri potuerit, monet Madvigius Adv. erit. I p. 37*).
Sententiarum nexu restituto pergamus: „principium
philoso-phiae esse inscientiam’1. Inscientiam esse scribendum, quum
in codd. nostris sit scientiam, Davisius defendit, quem
recen-tiores editores omnes recte secuti sunt. Deinde in codd.
B et E est „causa principium philosophiae", unde recentiores
librarii et editores fecerunt causam, principium aut causam
et principium (Muellerus) aut causam, id est principium
(Schoemannus). Baiterus in ed. Orelliana causam (omisso
altero verbo), in secunda edit, principium (omisso altero)
recte. Nam apparet in margine cod. antiquioris ad verbum
minus notum principium interpretamenti loco adseriptum esse
verbum causa, „ne grammatica quidem forma ad continuam
orationem accommodata" (Madv. Adv. erit. I p. 62).
Principium (αρχή) et causa (αιτία) saepe conjunguntur (cfr. E.
Bojesen: „Om den pliilosophiske Betydning af Ordet αρχή
—-Princip — hos Aristoteles" in programmate Sorano 1848).
Hic autem de causa non agitur. Neque enim, ut multi
explicaverunt, quae causa homines ad philosophandum
impulerit, hic quaeritur, neque ea proprie est inscientia, sed,
ut ita dicam, conscientia inscientiae studiumque discendi.
Recte igitur Aristoteles Met. I, 2 διά τδ φβνγειν, inquit. τ!μ·
αγνοιαν έφιλοσόφησαν, non διά τψ αγνοιαν. Sed secundum
Academicos principium, velut sententia principalis philoso-
’) Baiterus’ vix recte „de qua quum sint, debent“. Muellerus quod
vulgo editur servavit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>