Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
phiae, est inscientia (τό μηδέν εΐδίηα), cfr. § 17, ubi Velleius:
„ambo“, inquit, „ab eodem Pbilone nihil scire didicistis11.
Sunt autem duo illi Cotta et Cicero. Quamquam enim
Cicero exeunte libro tertio „Velleio Cottae disputationem
esse veriorem, sibi Balbi ad veritatis similitudinem
propensiorem esse videri11 dicit, tamen initio hujus primi libri
saepius se Academicum profitetur, velut § 6 et § 11. Sed ut
ad § 1 redeamus, altera sententiae pars „prudenter
Academicos a rebus incertis adsensionem cohibuisse11 priorem
quoque partem Academiam redolere ostendit. Loci sensum
intellexit et explicavit Ernestius in clavi Ciceroniana (s. v.
inscientia). Quem quamquam Schoemannus in opusculis
(III p. 294) laudat, in commentai’io non sequitur.
I § 4. „Multaque, quae dicentur in his libris, colligunt,
quae talia sunt, ut ea ipsi dei immortales ad usum
hominum fabricati paene videantur." Sic Heindorfius recte, quum
in codd. sit ea ipsa, aperto errore calami;, ipsa prorsus
abundaret, ipsi recte additur velut suis ipsi manibus. Nemo
Heindorfium secutus esse videtur, Muellerus in annotatione
critica conjecturam ne commemorat quidem.
Jam ad eam operis partem venimus, in qua Velleius
Epicureus superiorum philosophorum de deorum natura
sententias paucis verbis refert, paucioribus refutat (I § 25—
§ 41). Manifestum est, Ciceronem in hac parte Graecum
philosophum Epicureum esse secutum. Quis sit, nescimus;
nam Philodemum, cujus operis περί ενσεβείας fragmenta in
papyris Herculanensibus extant (Th. Gomperz, Herkulanische
Studien II. Leipzig 1866), non fontem fuisse Ciceronis, sed
utruraque ex eodem fonte hausisse alias me probaturum
esse spero. Aristoteles primus antiquiorum scripta ita
excerpsisse videtur, ut principales sententias eorum referret et
partim refelleret. Ex eo multa philosophi, qui post eum
vixerunt, sumpsisse videntur. Postea vero, quum multi ex
antiquis philosophis non jam legerentur, quaedam opera
fortasse ne extarent quidem, alius ab alio judicium mutuatus
est. Ita summa quaedam brevis conficiebatur, quid quisque
philosophus de aliqua quaestione sensisset, velut nostro loco
de deorum natura, Acad. II § 118 de principiis rerum, quae
Nord. tidskr. for filol. Ny række. V. 3
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>