Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
mundum deum esse et caelum et astra et terram et animos
et eos, quos majorum institutis accepimus11, quod omnes
codices et editiones Velleium dicentem faciunt. Sed quae
Plato et in Timaeo et in Legibus dixerat, iis, quae idem
Plato in iisdem libris dixerat, vehementer repugnant, eaque
ipsa est inconstantia Platonis, quod, qui patrem hujus mundi
nominari posse negat, quidque sit omnino deus, anquiri
oportere non censet, idem tamen non modo unum sed plures
deos nominat. Quodsi cui ulla dubitatio relicta erit, ea, ut
spero, tolletur iis, quae continuo (§ 31) de Xenophonte
dicuntur, perlectis: „Xenophon paucioribus verbis eadem fere
peccat; facit enim in iis, quae a Socrate dicta rettulit,
Socratem disputantem, formam dei quaeri non oportere,
eundemque et solem et animum deum dicere, et modo unum,
tum autem plures deos; quae sunt isdem in erratis fere,
quibus ea, quae de Platone diximus11. Recte, siquidem ea,
quae de Platone dicta sunt, in integrum restituta erunt.
Jam vero (§ 30) non sensus modo verus efficitur, sed
etiam verborum conjunctioni et grammaticae rationi melius
satisfit; quam apte qui et idem cohaereant, ne commemorem,
conjunctivus „qui (quum) — neget — censeat11 atque altero
loco illud ei, quod ante „in Timaeo11 positum est, tum
demum recte intelleguntur, neque obstat illud autem „in
Legum autem libris11, quoniam satis notum est ita non
modo disjungi sed etiam conjungi sententias (Madv. Gr. Lat.
§ 456 b.).
Quod in ceteris plerisque scriptoribus non licet, hic
nobis conceditur, ut ipsa scripta, quae citantur, evolvere et
verba Graeca cum Latinis comparare possimus. Loci, qui
priore loco conjunguntur, sunt Tim. p. 28 C: τον μέν ovr
ποιη-τ ijv y.ttl πατέρα τονδε τον παντός ε ν ο elv τε εργον καί ενρόντα είς
πάντας αδύνατον λέγειν (quem locum ipse Cicero Tim. c. 2 sic
interpretatur: „Atque illum quidem quasi parentem hujus
universitatis invenire difficile et, cum jam inveneris,
indicare in vulgus nefas11) et de Leg. VII p. 821 A: Τόν μέγι-
στον &εον καί ολον τον κόσμον φαμεν οντε ζητεϊν δεϊίν οντε
πολνηραγ-μονείν τάς αίτιας ερευνώντας * ον γαρ ονδ* όσιον είναι. Hi duo loci,
quamquam non prorsus idem dicunt, tamen optime con-
3*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>