Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sentiunt, atque adeo duas illas cogitationes antiquitus esse
conjunctas ostendit epistula Xenophontis, quae dicitur, apud
Stobaeum (Serm. 80, 12): Oiot δέ είσιν (ol &εοϊ), οντε ενφεϊν
ψάδιον, οντε ζητεΐν &εμιτόν (Krische ρ. 188). Lactantium quoque
(de ira dei C. XI), quamquam Platonem in Legum libris
citat: „Quid omnino sit Deus, non esse quaerendum, quia
nec inveniri possit nec enarrari", tamen duos illos locos ex
Timaeo et ex Legum libris conjunxisse, sive ipse inspexerit,
sive aliunde sumpserit, manifestum est. Inconstantia igitur
Platonis non ea est, ut tum deum nominari neget posse,
tum, quid sit deus, anquiri oportere, sed eadem, quae
Xenophontis et Antisthenis (§ 32), qui populares deos multos,
naturalem unum dixit.
Sed in omnibus codicibus et editionibus in media
sententia aliena interposita sunt: „Quod vero sine corpore ullo
deum vult esse, ut Graeci dicunt, άσώματον, id quale esse
possit, intellegi non potest; careat enim sensu necesse est,
careat etiam prudentia, careat voluptate, quae omnia una
cum deorum notione comprehendimus".
Accidit non raro in antiquis scriptis, ut tum verba
singula vel pauciora, tum tota sententia alieno loco
interposita inveniatur. Talia credendum est in margine codicis
antiquioris fuisse adscripta, quum vero codex ille
transcriberetur, ex margine in textum novi codicis tum suo, tum
alieno loco esse translata. Quaedam ita transposita facile
deprehenduntur, alia diu latuerunt vel hodie quoque latent1).
Quae vero in margine fuerunt adscripta, non omnia ipsius
scriptoris verba erant, quare semper quaerendum est, sintne
verba ita inserta genuina an spuria. Haec, de quibus
agimus, genuina atque ad finem paragraphi transponenda puto,
quamquam dubitari potest; nam quae continuo de
Xenophonte dicuntur, tantummodo ad illa superiora referuntur,
1) De div. II § 77 dubitari vix potest, quin Madvigius recte viderit,
verba „ubi ergo — a bellicis esse sublata", quibus, quae de M.
Marcello dicuntur, interrumpuntur, esse transponenda; illud
dubitari potest, utrum initio paragraphi ante itaque (quod praetulerim)
an paullo post ante nam ex acuminibus (quod Madvigio placet)
sint ponenda. Baiterus nihil mutavit, Muellerus Madvigium sequitur.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>