- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
37

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

unae his insertis divelluntur. Accedit, quod, quae hic de
Platonis deo dicuntur, paullo post (§ 33) de deo Aristotelis
simillima forma sed brevius repetuntur („Cum autem sine
corpore idem vult esse deum, omni illum sensu privat,
etiam prudentia11), unde quis superiora esse ficta credat.
Quae § 30 adduntur: „ut Graeci dicunt άσώματον“, adeo
offenderunt Heindorfium et Baiterum, ut secluderent. Quodsi
scriptum esset, ,.ut Plato dicit ασώματον“, viri doctissimi
fortasse recte offenderentur, quoniam Plato in Timaeo eo verbo
non utitur, sed Stoici philosophi saepissime usi sunt, quare
Velleius sive Cicero recte addere potuit. Parum mihi causae
esse videtur, cur non modo haec verba, sed omnia illa, quae
alieno loco interposita sunt, spuria judicentur.

Singula verba, quae omissa et in margine adscripta,
tum vero alieno loco posita credideris, sunt I § 76 (exeunte)
possit (ACE); III § 81 annos; non dubito addere II §
25 caloris·, „quod magna vis caloris terrae cavernis
continetur11. Sic recte Davisius, Schoemannus, alii; in codd. est:
„quod magna vis terrae cavernis continetur caloris’1, quod
nimis religiose servaverunt Baiterus et Muellerus. Neque
dubito I § -25 cum Doederlino scribere: „qualia vero [sint]
superiorum, ab ultimo repetaro11.

I § 89 jam Facciolatus vidit, verba: „Quid autem est
istuc gradatim11 esse transponenda; quem recentiores editores
secuti sunt. — I § 3 verba „quibus sublatis perturbatio
vitae sequitur et confusio11 Wyttenbachio transponenda
videntur, ut (§ 4) post tollatur ponantur. Cui ut assentiar,
inprimis illud liaud scio an persvadet; nam vehementer
offendit, quod primum pro certo affirmatur, sublata pietate
perturbationem vitae sequi, tum vero cum dubitatione addi,
fortasse pietate sublata fidem et societatem generis humani
et justitiam tolli. Nemo ex recentioribus editoribus
Wytten-bachium secutus est.

Quod vero Madvigius I § 25 verba „Si di possunt esse
sine sensu et mente11 transponenda esse arbitratur post
nativos esse deos, ut, quae Thaleti in codd. objiciuntur,
Anaximandro objecta putet, assentiri non possum, non quo
medicinam iis, quae Thaleti objiciuntur, afferre possim, sed quia

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0051.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free