- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
40

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Semper autem hoc, numquam istud praecedit (Acad. post. I § 45,
Verr. IV § 77, De orat. I § 169, II § 38 [ubi paullo durius
epexegesis additur], pro Quinctio § 8, Phil. XII § 9, ad Att.

IV 8 b. 2. VIII. 9. 3). Eadem est ratio ejus epexegesis,
de qua disputat Madv. ad Cic. de fin. II § 12: „Quod vestri
quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui
futurus sit philosophus, scire litteras11.

Jam vero apparet, neque de nat. deorum I § 71 neque
de divin. I § 87 locum esse epexegesi. Ut enim illo loco
mirabile videri dicit, quod non rideat haruspex, quum
haruspicem viderit, sed mirabilius tamen, quod Epicurei inter se
risum tenere possint, sic hoc, turpiter Epicurum divinationem
non agnoscere, turpius tamen eundem nullam censere
gratuitam esse virtutem. Sed hae duae sententiae nulla arte
in unam conflari possunt.

I § 85. „Si igitur nec humano corpore sunt di, quod
docui, nec tali aliquo, quod tibi item persvasum est, quid
dubitas negare deos esse?“ Sensus loci non est dubius; de
verbis potest dubitari. In omnibus codd. aliquid post humano
excidit; quod in editionibus *) additur visu, antiquae
conjecturae nescio cujus debetur. Plus uno verbo excidisse
videtur, quare, quod durissime audiretur, addidi. Putat se
Cotta Velleio persvasisse, deos non esse humana forma,
neque omnes eadem facie nec alium alia esse posse. Tum
addit § 84: „Quid ergo? solem dicam aut lunam aut caelum
deum? ergo etiam beatum? quibus fruentem voluptatibus?

— et sapientem? qui potest esse in ejusmodi trunco
sapientia? Haec vestra sunt“ (ita vos ipsi ratiocinamini). Tum
concludit rationem: „Si igitur nec humano corpore sunt di,
quod docui, nec tali aliquo (quali sunt sol, luna, caelum),
quod tibi item (ut mihi) persvasum est, quid dubitas negare
deos esse?“ Ita, quod in codd. est, prorsus abundat, nec
ferri potest, quare Schoemannus ejecit. De item cfr. Cic.
de fin. II § 16.

II § 5. — „nec una cum saeclis aetatibusque hominum
inveterascere potuisset41. Quum in codd. et veteribus edi-

’) Baiterus lacunam indicavit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0054.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free