Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tionibus sit inveterare, recentiores (Baiterus, Schoemannus,
Muellerus) inveterari ediderunt. Neutrum temporibus
Ciceronianis in usu fuisse videtur, quare usitatum verbum
substituendum est.
II § 13. „Primam posuit eam, de qua modo dixi, quae
orta esset ex praesensione rerum futurarum; alteram, quam
caperemus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur
caeli temperatione — tertiam, quae terreret animos
fulminibus." Quum in codicibus et editionibus sit ceperimus,
mendum jam correxeram, quum a Bakio correctum esse
vidi (cfr. supplementa annotationis in editione Turicensi),
quod Baiterum2 et Muellerum fugisse videtur.
II § 16. „Si enim, inquit (Chrysippus), est aliquid in
rerum natura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis,
quod potestas humana efficere non possit, est certe id, quod
iliud efficit, homine melius. Atqui res caelestes omnesque
eae, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non
possunt; est igitur id, a quo illa conficiuntur, homine melius.
Id autem quid potius dixeris quam deum?“ Hic
argumentationem concludi, et per se apparet et inde colligitur,
quod Cotta III § 25 respondet: „Chrysippus tibi acute
dicere videbatur — is igitur, si aliquid est, inquit, quod
homo efficere non possit, qui id efficit, melior est homine;
homo autem haec, quae in mundo sunt, efficere non potest;
qui potuit igitur, is praestat homini. Homini autem
praestare quis possit, nisi deus? Est igitur deus. Haec omnia
in eodem quo illa Zenonis errore versantur.11 Dubitari
non potest, neque quin ea, quae secundo libro exposita
erant, hic plenius repetantur, neque quin ratio sit conclusa.
At II § 16, ut eandem esse argumentationem credideris,
additur: „Etenim, si di non sunt, quid esse potest in rerum
natura homine melius? In eo enim solo est ratio, qua nihil
potest esse praestantius. Esse autem hominem, qui nihil
in omni mundo melius esse quam se putet, desipientis
adro-gantiae est: ergo est aliquid melius; est igitur profecto deus.“
Hanc esse aliam argumentationem idem probantem — esse
deum — ostendunt ea, quae III § 26 disputantur. Quum
enim Cotta superiora illa in eodem quo illa Zenonis errore
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>