- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
42

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

versari dixisset, sic pergit: „Quid enim sit melius, quid
praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non
distinguitur.“ Tum vero, quasi superiorem argumentationem
redarguerit, ad novam progreditur: „Idemque (Chrysippus),
si dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine
melius; id autem putare quemquam hominem, nihil homine
esse melius, summae adrogantiae censet esse.“ Sequitur
brevis refutatio hujus rationis: „Sit sane adrogantis pluris
se putare quam mundum; at illud non modo non adrogantis,
sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et
rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere.11 Satis
igitur apparet, Cottam duo argumenta Chrysippi
distingvere; prioris conclusionem ipse indicat, quod Balbus
omiserat, alteram rationem Balbus concluserat, quod Cotta
omittit. Concesso jam, duas esse argumentationes, quaeritur,
rectene (II § 16) transitus a priore ad secundam per etenim
fieri possit. In editionibus haec omnia continuantur, neque
quisquam rationem explicasse videtur. Pro etenim
expec-tares itidem (paa samme Maade); sed nihil est corrigendum.
Ostendit Madvigius de fin. I § 3 illum hujus particulae
usum, quo non tam proxima confirmarentur, quam progressus
in universa argumentatione fieret, ut fere idem esset ac
porro, praeterea. Hic vero non tam in universa
argumentatione progredimur, quam novam incipimus idem
probantem. Similis est locus II § 42, ubi Balbus de divinitate
astrorum disputans ita concludit: „Quare cum in aethere
astra gignantur, consentaneum est, in iis sensum inesse et
intellegentiam, ex quo efficitur, in deorum numero astra
esse ducenda.11 Rationem esse conclusam apparet. Tum
vero novam incipit: „Etenim licet videre11 —, quam sic
concludit: „Probabile est igitur praestantem intellegentiam in
sideribus esse.11 Duae sunt argumentationes idem probantes.

— II § 77 probatur, deorum providentia mundum regi.
Argumentatio sic concluditur: „Non est igitur natura deorum
praepotens neque excellens, si quidem ea subjecta est ei vel
necessitati vel naturae, qua caelum, maria, terrae regantur.
Nihil est autem praestantius deo. Ab eo igitur mundum
ne-cesse est regi. Nulli igitur est naturae oboediens aut subjec-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0056.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free