- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
48

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tum pergit (§ 22): „Tu igitur animum poteris inducere
contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui
et gesseris ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi,
accuratissime scripseris? 23. Quid? quaeris, cur haec ita fiant
aut qua arte perspici possint? Nescire me fateor, evenire
autem te ipsum (Marcum non Carneadem) dico videre.“
Sed alia ratione probari potest, nomen Carneadis alienum
esse. Si Quintus hic Carneadem alloqueretur, necessario
etiam sequentibus sententiis eundem alloqueretur: „Num —
putas?11 — „Num —· putas?“ denique: „Sus rostro si humi
A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris
(Carneades), Andromacham Enni ab ea posse describi ?“
Tum autem pergit: „Fingebat Carneades —“. Hoc certe
Carneadem alloquens dicere non potuit. Jam satis apparet,
Quintum non desiisse fratrem alloqui. Recte igitur inquis
scriptum est, sed falso nomen Carneadis irrepsit. Ejusdem
generis non pauca additamenta in hisce scriptis latent, sed
non omnia tam manifesto quam hoc deprehendi possunt.

Videtur igitur et in orationibus et in dialogis, quum
adversarius per άποστροφψ provocatur et respondens
inducitur, semper tertia persona inquit posita esse; sed ubi in
dialogis alter alterius, quocum disputat, verba refert,
necessario secunda persona, ubi verba, quae dicta sunt,
referuntur, inquis, ubi verba, quae dici poterunt, inquies ponitur
(de div. II §§ 56. 114. 117?). Tres locos ex libris de natura
deorum (I § 100, I § 109, 111 § 26) jam supra
commemoravi. Restat locus paullo difficilior de natura deorum III
§ 89—90. „Sic enim res se habet, ut ad prosperam
adver-samve fortunam, qualis sis aut quem ad modum vixeris, nihil
intersit. 90. Non animadvertunt, inquit, omnia di, ne reges
quidem.“ Apparet, ad nihil responderi, nullum esse conexum
inter duas illas sententias, sed argumentationem novam a
§ 90 initium capere. At in omnibus locis, quos adhuc
tractavimus, verbum inquit semper responsum indicavit, quod ad
ea, quae proxime antecederent, artissime se applicaret,
semperque, cujus verba esse fingerentur, ex praecedentibus
intellegi potuit. Hic vero, quis illa dicat, prorsus nescimus.
Schoemannus nos ad II § 167 respicere jubet, „doch so,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0062.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free