Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dasz nicht speciell Balbus, sondern irgend eiu Gegner im
Allgeineinen getadelt wird, wie inquit häufig stelit.“ Hoc
„im Allgeineinen" negabo, donec probatum erit.
Adversarius ille semper ex certo quodam genere, cujus mentio
modo facta est, sumitur. Dixerat Balbus II § 167: „Magna
di curant, parva neglegunt." Neque vero tam baec
conferenda sunt, quam quae ipse Cotta paullo ante III § 86
dixerat: „At enim minora di neglegunt —; ne in regnis
quidem reges omnia minima curant, sic enim dicitis"’.
Videtur igitur forma rarissima inquitis reponenda esse: „Non
animadvertunt, inquitis, omnia di, ne reges quidem."
Observavit P. Schwenke in egregia disputatione (Ciceros quellen
in den biichern de natura deorum. Neue Jahrbiicher 1879,
p. 140), Cottam tum ipsum Balbum alloqui ejusque verba
refellere (dicebas, commemorabas), tum Stoicos nulla Balbi
verborum ratione habita redarguere (dicitis, dicere soletis),
atque ita, ut per majores disputationis partes altera forma
semper utatur, velat III § 66—93 Stoicos impugnat (§ 66
dicitis, § 70 sic soletis occurrere, § 76 sed urgetis, § 78
nisi forte dicitis, § 79 dicitis, § 86 sic enim dicitis, § 90
quem vos praeclare defenditis, quum dicitis, § 92 vos dicere
soletis, § 93 Sed quo modo idem dicitis non omnia deos
persequi, idem voltis a dis immortalibus hominibus
dispertiri ac dividi somnia. — Videtis ergo —), non proprie Balbi
verba respicit. Hic enim II § 167 magna deos curare,
parva neglegere dixerat ille quidem, sed reges idem facere
non addiderat. Sed Stoici hac imagine usi erant, eamque
invenerat Cicero fortasse in eo libro, quem ad disputationem
Cottae elaborandam adhibuit. Quare Balbum missum facit,
ad Stoicos se vertit, ne quis credat, hic quoque (III § 90)
inquis esse scribendum.
III) At vulgo dicunt, posse inquit absolute poni, ut
prorsus idem sit atque inquiunt (siger man Mdv. Gr. Lat. § 485 b.
Anm. 5). Primum quam non veri simile est. Velut de div.
II § 86: „Quid igitur in iis (sortibus) esse potest certi,
quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur?
quo modo autem istae positae in illo loco? quis robur illud
cecidit, dolavit, inscripsit? Nihil est, inquiunt, quod deus
Nord. tidskr. fur filol. Ny række V. 4
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>