- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
50

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

efficere non possit“ — hic, inquam, putamus promiscue
inquit et inquiunt poni posse? Quamquam interrogatio est,
ad quam respondetur, tamen inquit ferri non potest, quod
nemo interrogatur. Quodsi scriptum esset: „Quid igitur
dicitis in iis esse certi“, ex usu, quem monstravi, responsum
esset: „Nihil est, inquitJam vero ipse usus, qualem
antea certis finibus circumscriptum monstravi, talem
significationem redarguit. In dialogis Ciceronis absolute poni
inquit („siger man“) nego. Non prorsus eadem est ratio in
paradoxis Stoicorum, ubi nemo loquens, nemo audiens
inducitur. In primo paradoxo plures Cicero alloquitur; qui sint,
non significat (§ 10 quaero a vobis, § 11 ponite ante oculos).
Tum vero adversarium sibi fingit (II § IV „Nescis, insane,
nescis quantas vires virtus habeat?“), quis sit, non
significatur, tum Caesaris, tum Clodii, tum Crassi personam
induere videtur, velut IV § 32: „Familiarissimus tuus de te
privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses,
exulares. At te id fecisse etiam gloriari soles. Quo modo
igitur tot legibus ejectus in exilium nomen exulis non
perhorrescis? Romae sum, inquit.“ Hic usus non differt ab
eo, quem ex orationibus novimus. Sed quod tertium
para-doxon (§ 20) sic incipit: „Parva, inquit, est res“, eo differt
a locis, quos supra attulimus, quod hic omnis conexus cum
iis, quae praecedunt, sublatus est, atque adversarius ille
fictus non ad ea, quae interrogatus est, respondet, sed
prior verba facit. Hic usus liberior frequens est in scriptis
Senecae, ubi cum ficto adversario depugnat, non modo ita,
ut interroget Seneca, adversarius respondeat (velut Quaest.
nat. VII, 12, 6: „Quomodo ergo potest altera stella usque
ad alteram stellam ignem mittere, ita ut utraque juncta
videatur, cum sint ingenti regione diductae? — Stellarum,
inquit, duarum lumen miscetur et praebet unius speciem11),
sed etiam inverso ordine, ut adversarius ille fictus prior
sententiam suam proferat, ad quam deinde Seneca
respondeat (velut de Ben. II, 32). Hic omnis nexus cum
praecedentibus interruptus est. Sed hic quoque meminerimus,
Senecam cum uno colloqui; fingitur sermo continuus inter
Senecam et alterum, ut in dialogis Ciceronis fingitur sermo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0064.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free