Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
cum aliquo philosopho, hic autem non nisi raro et
adversario antea nominato, ut sermo cum vero adversario
paullis-per interrumpatur. Ut ad Ciceronis locum de nat. deor.
III § 90 redeam, quod editur, Senetfa scribere potuit,
Ciceronem quoque in paradoxis non negaverim; in dialogo de
natura deorum scripsisse nego.
Pauci loci restant, ubi non homo sed lex loquens
inducitur. Cic. de leg. II § 58 „Hominem mortuum, inquit
lex in XII tabulis, in urbe ne sepelito neve urito11; hic
pleniorem formam habemus, cui brevior respondet § 59
,,Hoc plus, inquit, ne facito, rogum ascea ne polito", et
§ 60 „Homini, inquit, mortuo ne ossa legito11, ut III § 41
„Quodque addit ‘causas populi teneto’ auditur lex (cfr.
pro Tullio § 50). Quod autem Cic. Verr. V § 148 est:
„Scriptum extat in isdem litteris, quod iste homo barbarus
ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere
potuit: έδι,χαιώ&ησαν, inquit11, cogitandum videtur de eo, qui
litteras in judicio recitavit, ut Graece άναγνώσβται dicitur.
II § 47. „Cumque duae formae praestantissimae sint11.
Sic fortasse auctore Nonio scribendum est, quum in optimis
codicibus sit praestantis (A, V). Ante sint facillime simae
excidere potuit.
II § 72. Ex testimoniis consentientibus Lactantii (Inst.
IV. 28) et Isi dori (X. 234) scribendum esse videtur: „Qui
autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter
retractarent et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex
relegendo, tamquam ex elegendo elegantes, ex diligendo
diligentes, ex intellegendo intellegentes.11 In nostris codicibus
ordo verborum turbatus est, ut sit scriptum elegantes ex
eligendo tamquam.
II § 118. „Sunt autem stellae natura flammeae;
quocirca terrae, maris, aquarum vaporibus aluntur iis, qui a
sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur. “ Sic in
nostris codicibus est; quum autem Probus (ad Verg. Bucol.)
paullo plenius „terrae, maris aquarumque reliquarum
vaporibus11 hunc locum referat, veri similius est haec in nostris
codicibus excidisse, quam in Probi codicibus esse addita.
Per se recte adduntur, nam aquae et dulces et marinae
4*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>