Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sunt; cfr. III § 37, ubi haec ipsa verba respiciuntur: „Non
eisdem vobis placet — ali solem, lunam, reliqua astra aquis,
alia dulcibus, alia marinis?" Ob eundem exitum litterae
„que reliquarum“ facili i Ae excidere potuerunt.
II § 147. „Jam vero animum ipsum mentemque
hominis, rationem, consilium, prudentiam, qui non divina
cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi videtur
carere. De quo dum disputarem, tuam mihi dari vellem,
Cotta, eloquentiam. Quo enim tu illa modo diceres! Quanta
primum intellegentia, deinde consequentium rerum cum
primis conjunctio et comprehensio est in nobis.“ Vehementer
dubito, lium recte edatur „dum disputarem, vellem“,
praesertim quum sit in codd. velim·, sed sine ulla dubitatione
„quanta — comprehensio est“ scribendum piito, quum in
codd. et editionibus sit „quanta — esset“. Primum per se
nimis oratorie Cottae tribuerentur, quae Balbi sunt; tum
vero omnia, quae sequuntur, ex Balbi ore proveniunt:
concludimus, definimus, complectimur, quanta vero illa sunt.
Accidit igitur hic, quod centies factum est, ut esset et est in
codd. permutarentur. Verba, quse sunt idque ratione, recte
Schoemanno et Baitero2 suspecta videntur.
III § 8. „Dic igitur, inquit, quid requiras. Egone?
primum illud, cur, cum istam partem ne egere quidem
oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis
constaret, de eo ipso tam multa dixeris.’1 In codd. est „cur
quod perspicuum in istam partem"; videntur et quod et
perspicuum ex sequentibus errore oculi huc translata esse; sed
cur istam partem mutemus, nulla causa est. Respicitur II
§ 4: „Ne egere quidem videtur, inquit, oratione prima pars.
Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum?"
III § 39. Varie foedata mihi videtur haec paragraphus,
quam ita scribendam esse crediderim: „Nec vero volgi atque
imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero,
quae dicuntur a Stoicis [sunt enim illa imperitorum]. Piscem
Syri venerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii
consecraverunt. Jam vero in Graecia multos habent ex
hominibus deos: Alabandum Alabandis, Tenedi Tennen,
Leucotheam, quae fuit Ino, et ejus Palaemonem filium cuncta
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>