- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
53

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Graeciå. Herculem, Aesculapium, Tyndaridas, Romulum
nostrum aliosque compluris nostri quasi novos et
adscripti-cios cives in caelum receptos putant. 40. Haec igitur indocti.
Quid vos philosophi? qui meliora? [Omitto illa, sunt enim
praeclara.] Sit sane deus ipse mundus. — Qua re igitur
pluris adjungimus deos?“ „Sunt enim, illa imperitorum11
(§ 39) frigidum additamentum est, „omitto illa, sunt enim
praeclara“ (§ 40) prorsus sensu carere mihi videntur.
Quaenam illa sunt, quae se omittere dicit, quia sint praeclara?

— Quos ipse Cicero paullo post § 50 Alabandenses vocat,
hic neque Alabandis (Άλαβανδείς) cum Bouherio,
Lach-manno, Baitero, Muellero, neque Alabandeos cum
Schoe-manno appellatos esse puto, neque video, quid impediat,
quominus Tenedi cura codicibus servemus et cunctå Graeciå
ablativo casu positum putemus. Non modo ipse ordo
verborum ostendere videtur, verba Leucotheam — cunctå
Graeciå per se esse dicta; sed quum in omnibus codicibus sit
jRormdum nostrum, apparet, alios Graecos antea esse
nominatos, qui ex hominibus di sint facti. Herculi
autem, Aesculapio, Castori, Polluci Romani divinos honores
tribuerant atque templa in honorem eorum aedificaverant.
Tum vero quos abundat, nostri deest, quare hoc pro illo
substituendum esse putavi, conjectura, ut opinor, non
nimis audaci.

III § 55. Scribendum esse videtur: „Volcani item
complures: primus Caelo natus, ex quo et Minerva Apollinem
eum, cujus in tutela Athenae sunt, antiqui historici esse
^voluerunt." Cfr. § 57: „Apollinum antiquissimus is, quem
paullo antea e Volcano natum esse dixi, custodem
Athenarum. “ Mendum codicum frustra defendunt Schoemannus
aliique.

III § 83. „Idemque Aesculapii Epidaurii barbam
au-i’eam demi jussit11 scribendum esse, ordo verborum ostendit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0067.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free