Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
theto usitatissimo vasti inferto oriri potuerit, nemo, ut opinor,
dubitabit.
Transeo ad III 12 (II 19) 17:
Ipse ego venabor. Iam nunc me sacra Dianae
Suscipere et Veneri ponere vota iuvat.
Incipiam captare feras et reddere pinu
Cornua et audaces ipse- monere canes;
Non tamen ut vastos ausim temptare leones
Aut celer agrestes comminus ire sues.
Haec igitur mihi sit lepores audacia molles
Excipere et stricto figere aves calamo.
Reddere pinu cornua ita explicant interpretes, ut ad
sacra, quae in superiore disticho commemorata sunt,
referatur. Sed, ut inauditum illud νστερον πρότερον, cui alterum
πρίπερον praemissum sit, silentio praeteream, in pinu non
Dianae, sed Pani vota figebantur: nam, ut ait Propertius I
18 20, Arcadio pinus amica deo erat. De hoc
venatorum fautore exstat epigramma Leonidae Tarentini, quod
Propertius convertit IV 12 (13) 43—-46*). Cornuum autem
mentio hic prorsus inepta est. quia poeta, postquam in leones
et in apros, qui et ipsi cornua non habent, ultro temptandos
animum suum valere negavit, leporibus se et avibus
venandis contentum futurum esse praedicat2). Deinde nonne
mirum est canes et sagittas a poeta commemorari, praeteriri
retia, sine quibus lepores nisi hiberno tempore, cum alta
nive impediantur, ab homine non, ut nos, pyrobolio, quod
dicitur, vel, si malis, sclopeto, sed arcu et sagittis armato
prope nullo pacto capi possint? Atqui Propertium non
ignorasse, quid retia venatori essent, apparet exV 2 33, ubi
Vertumnus deus: Cassibus, inquit, inpositis venor, quasi
retia ad venatorem a ceteris distinguendum sola sufficiant.
Neque praetermittuntur retia neque a Gratio aut a Nemesiano
neque a Xenophonte, qui in Cynegetico cum alibi tum cap.
2 4—9 copiose de eis agit. Atque totus hic Properti locus
’) Itaque Jacobsius v. 18 Veneri Faunum substituebat, reote ille
quidem ad rem, neque tamen probabiliter.
s) Baehrens in apparatu critico: „nectere pinnis Burmatmus; latet
altius ulcus: cornua arcum interpretor.’’’
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>