Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
illud Xenophontis opus quodam modo in memoriam reducit:
nam vota Dianae nuncupata apud eum c. 6 13
commemorantur, canum adhortationes ib. 17—20, leonum venatio
c. 11, aprorum c. 10, ubi illi comminus ire inprimis
respondent 10—22, de leporibus c. 5 1—33, 6 4—26, c. 8
agitur. Neque ulla alia ratione leonum, qui ne inveniantur
quidem in Italia, iocosam mentionem cum aliqua
probabilitate explicaveris nisi ita, ut indidem eam libatam esse
conicias. Quid quod agrestes sues pro apris, quo
vocabulo Propertius alibi uti solet, ut II 3 6, III 5 38 (II 13
54), graecum νες Άγριοι referunt? Ac vide, quam consentaneum
sit hominem voluptatum ruris ignarum, cum venatum
illustrare voluisset, singula non e suo usu, qui nullus erat, sed
e libro vel imperitis noto petisse. Quo si ita usus est, ut
leones quoque ad se transferret, num retium eum oblivisci
potuisse arbitramur? Accedit duplex Ovidi imitatio ex hoc
loco et e IV 13 (14) 16 Sectatur patrios per iuga
longa canes conflata, Her. 4 41 dico: In nemus ire
libet press is que in retia cervis Hortari celeres
per iuga summa canes et 5 19: Retia saepe comes
maculis distincta tetendi, Saepe citos egi per iuga
longa canes. Potuit autem Propertius retium curam sic
fere signiiicare: nectere linum Tortile. Ac de nectendi
verbo iam Burmannus cogitavit. Lini vocabulum apud
Propertium III 6 (II14) 8 legitur. Positura adiectivi eadem
est quae III 20 (II 25) 15: teritur rubigine mucro
Ferreus et parvo saepe liquore silex, IV 2 (3) 29:
Sileni patris imago Fictilis et calami, Pan Tegeaee,
tui, V 6 19: stetit aequore moles Pinea, nec remis
aequa favebat avis.
111 17 (II 23) 13:
Contra reiecto quae libera vadit amictu,
Custodum et nullo saepta timore, placet,
Cui saepe inmundo Sacra conteritur Via socco,
Nec sinit esse moram, si quis adire velit.
Differet haec numquam nec poscet garrula, quod te
Astrictus ploret saepe dedisse pater.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>