- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
262

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Hic illud placet inter enuntiata relativa positum minime
placet; neque satis exploratum videtur, liocine ipsum an
simile huius in optimo Neapolitano codice exstet: nam in
Lachmanni quidem apparatu eius scriptura sic enotata est:
lå. placet? N1). Quare veri simile est scribendum esse
latus; nam, etsi saepire latus dixeritne quis non
memini, certe dixerunt Ovidius ex Ponto IV 9 17:
Dum-que latus sancti cingit tibi turba senatus et
Iu-venalis 3 131: Divitis hic servi claudit latus pro eo,
quod dici fere solet, tegit latus. Primarium autem
enuntiatum, ex quo relativa pendeant, commate post velit posito
recuperabimus. Huic coniecturae aliquid probabilitatis
accedit e IV 13 (14) 21 — 32, quorum in 22—23 et lateris et
timoris vocabula una inveniuntur: Et licet in triviis ad
latus esse suae, Nec timor aut ulla est clausae
tutela puellae. Neque neglegendum est, quod versu ita
restituto habebimus, quos ei ad speciem comparemus: dico

II 8 22: Corruit ipse suo saucius ense latus et III

11 2 (11 18 24): Ludis et externo tincta nitore caput.

In III 2» (II 25) 15:

Sed tamen obsistam: Teritur rubigine mucro
Ferreus et parvo saepe liquore silex:

At nullo dominae teritur sub limine amor, qui
Restat et inmerita sustinet aure minas,
tertium versum mendose traditum esse iam pridem
adgno-verunt viri docti: nam N.Heinsius in extremo amator scripsit,
Davisius illis sub limine unum molimine substituit,
Hauptius eadem cruce praeposita notavit, L. Muellerus
Davi-siano illo invento inter poetae verba accepto teritur in
commentario suspectavit, quod e v. 15 fortasse irrepsisset.
A quo ego, dum litteras tertii versus et primi comparo, hoc
dissentio, quod non unum vocabulum, sed etiam ea, quae
secuntur, ne extremis quidem fortasse exceptis, illinc huc
tralata esse dixerim. Sin quis quaerit, ea, quae tralata
sunt, cur altero loco immutata legantur, respondeo quendam,
qui eadem perperam repetita esse animadvertisset, illa

’) Apud Baehrensium de N nihil adnotatum invenio.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0276.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free