Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
erasisse aut induxisse, sed iudiligenter, ut quaedam litterarum
vestigia apparerent, quae secutum alium id, quod nunc
exstat, excogitasse. Quamquam huiusmodi traiectio, de qua
alibi dicam, sane facilior est ad explicandum, si loco iterato
idem vocabulum aut eaedem litterae praecedunt. Quam ob rem,
etsi quis teritur genuinum esse putet, etiam alia, quorum
primum vocabulum in tur exeat, satisfacere possunt, velut
mutatur crimine amator vel amicus, quod fingere licet
e I 18 9: quae te mihi crimina mutant? vel quae
cuique magis placebuntx). Denique hoc volo intellegi me
haec disputasse, non quo id, quod exempli modo causa
proposui, pro ipsis poetae verbis venditarem aut Davisio
coniecturam male cessisse ostenderem, sed ut vitium huius
loci altius, quam alii putassent, repetendum esse
comprobarem.
Ili »0 (II 32) 23:
Nuper enim de te nostras me laedit ad aures
Rumor et iu tota non bonus urbe fuit
in Neapolitano codice ita, ut enotavimus, traditum est praeter
nostras, pro quo ille nostra, in Groningano autem ex
aperta interpolatione pervenit ad aures2). Sed ne illud
quidem, quod in Neapolitano legitur, quamvis mendosum sit,
ita se habet, ut correctoris libidinem effugisse videatur. A
poeta autem nescio an scriptum fuerit malus accidit
aures, quod, ut vocabulorum compendia omittam, ipsa
reconditiore verborum constructione vel casum vel voluntatem
provocabat. Verum praeter Lachmannum ad Luer. IV 568
et V 608 conferri velim C. I. L. III 47 (p. 12): Meas quoque
auris Memnonis vox accidit. Inmittendi quoque
verbum cum duplici accusativo coniunctum invenitur Plauti
’) Baehrensius teritur sub crimine amator e coniectura
Langer-maimi.
2) Baehrensii codicum optimus F nostra me ledit ad aure (nostras
m. 2), relicui D V nostra me laedet ad aures, unde ipse nostram
devenit ad durem, fortasse recte, modo ne interpolato illo
pervenit usus esset Nec neglegendum erat in priore sententiae
membro adiectivo opus esse, quod idem fere ac non bonus
significaret.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>