- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
264

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Capt. 548: Ne tu, quod istic fabuletur, auris
in-mittas tuas.

Nec minus insignes sunt librorum discrepantiae eiusdem
carminis vv. 33 et 34, quos liic una cum vicinis distichis

31 — 32 et 35—36 attulimus:

Tyndaris externo patriam mutavit amore
Et sine decreto viva reducta domum est.

Ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,

Nec minus in caelo semper honesta fuit,

Quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
Atque inter pecudes accubuisse deam.

Nam ita hic locus in Neapolitano legitur, in Groningano
autem pro eo, quod est fertur, scriptum est quamvis, a quo
etiam v. 35 incipit. Hanc scripturam L. Muellerus suam
fecit: nam fertur interpolatum esse pronuntiavit. Idem pro
Parim id, quod Hauptius necessitati satisfaciens coniecerat,
palam accepit1). Aliis Puccii inventum — non pro
nec — placuit. Sed quicumque Properti carmina
recensuerunt, omnes fere a Groningani scriptura profecti sunt,
quamquam hunc codicem interpolationem passum esse nunc
quidem inter omnes constat2). Fac tamen prius quamvis
genuinum esse; at posterius atque adeo totum enuntiatum,
in quo nunc legitur, bene se habere vix potest: nam illud
deam, quod cum infinitivis cohaerere apparet, eorum
sub-iecti appositum, uon subiectum ipsum esse exemplis discimus,
in quibus poeta eiusmodi appositis antitliesis causa usus est,
velut I 19 9: Sed cupidus (scilicet Protesilaus) falsis
attingere gaudia palmis Thessalis (ut Puccius pro

’) Baehrens suum.

2) Quamquam Baehrens G ut interpolatum prorsus reiecit, tamen,
cum novi illi FDV hio cum eo faciant, hic certe eum genuinam
scripturam servasse, N autem, qui Baehrensio minime integer videtur,
alicuius scribae figmentum exhibere quispiam dixerit. Atque de
N auctoritate cum non huius sit loci copiosius disputare, hoc in
transcursu monebo, in N, sicubi F et DV inter se dissentiant,
meliorem alterius utrius familiae scripturam exstare, tum in re
orthographica N, etiam si mendis omne genus scateat, relicuos libros
longe superare, postremum, quod infra apparebit, a quibusdam
correctorum inventis solum liberum esse.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0278.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free