Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tradito Thessalus) antiquam venerat umbra domum,
III 3 (II12) 5: Idem non frustra ventosas addidit alas
(Amori), Fecitethumanocordevolaredeum, III 8 (Π 16)
53: Periuras tunc ille (Iuppiter) solet punire puellas,
Deceptus quoniam flevit et ipse deus, IV 17 (18) 10:
Errat et in vestro spiritus ille (Marcellus) lacu, ubi
appositis quasi concessio subest. Neque aliter in eo loco,
de quo agimus, dea pecudibus opponitur, ut sit tamquam
etsi dea est. Huc quodam modo accenseri potest III 7
(II 15) 15: Nudus et Endymion Phoebi cepisse
sororem Dicitur et nudae concubuisse deae. Quae
cum ita sint, subiectum ubinam quaerendum est nisi in illo
ipso quamvis? Itaque quam pronomen est, posteriorem
autem vocabuli partem extrema prioris littera adsumpta ex
eo, quod est mons, ortam esse conicio: nam quam os in
quamvis vel sine fraude mutatum esse minime mirum est.
Montis autem vocabulum, ut hic cum Idae nomine, ita I
20 33 cum Arganthi, IV 12 (13) 53—54 cum Parnasi per
appositionem coniunctum est. Quae si recte disputata sunt,
dicat coniunctivum, postquam quam mons in quamvis
transiisset, ex indicativo dicit correctum esse intellegendum
est, nisi dicat graece βΐποι ’ύν interpretari licet. Sequitur
quarto demum versiculo de Venere agi, tertio aliud
exemplum contineri idque, quod ex illis nec minus in caelo
nunc necessario colligitur, humanum. Atque omnium
mortalium feminarum, quae Martis libidinem expertae erant,
nobilissima fuit apud Pomanos Ilia, cuius nomen nescio an sub
ipsa pronomine lateat haud graviter mutatum: ipsa enim
cum illa confunditur, ut III 24 (II 28) 9 hoc pro illo in
utroque codice legitur. Itaque, ubi nunc Veneris nomen
habemus, monosyllabo opus est, quod quin coniunctio fuerit,
vix licet dubitare. Comparanti autem mihi III 1 (II 10) 15:
India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho et III
32 (II 34) 93: Cynthia quin etiam versu laudata
Properti illam particulam quin fuisse satis probabile
videtur. Quod sequitur vocabulum dupliciter traditum esse
vidimus: nam et fertur et quamvis legitur; quorum illud,
utpote quod optimi codicis auctoritate commendetur, si via
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>