- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
266

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

et ratione rem agere volumus, alteri scripturae haud dubie
praeferendum est. At enim infinitivus desideratur. Vero,
quamquam non, ut quidam putant, propter leges dicendi: nam
idem fertur cum nudo participio passivi coniunctum a
consuetudine sermonis latini non abhorrere documento est vel
hoc Ovidi Met. III 251: Nec nisi finita per plurima
volnera vita Ira pharetratae fertur satiata Dianae.
Desideratur tamen, inquam, infinitivus: neque enim hoc
poetae consilium est, ut amorum exempla afferat, sed ut
amoris criminibus existimationem feminae aut deae non
temptari exemplis comprobet. Nihil igitur restat, nisi ut
ad remedium confugiamus, quod nuper Munro ad V 11
37—40 explicandos adhibuit (Journal of Philol. 11 p. 53—62).
Nam, ut ille inter vv. 38 et 39 distichon excidisse coniecit,
ita nos duos versiculos inter vv. 33 et 34 aliquo casu, velut
propter simile initium, interiisse existimamus, ut totum hunc
locum sic fere refingere liceat:

Ilia quin fertur corrupta libidine Martis
[Incestu castos conscelerasse focos,

Inter Romanos colitur tamen illa nepotes;]

Nec minus in caelo semper honesta fuit.

Quam mons Ida palam pastorem dicat amasse
Atque inter pecudes accubuisse deam.

Per similes ambages significata est III 5 37 (II 13 53):
Testis, cui niveum quondam percussit Adonin
Venantem Idalio vertice durus aper.

In IV 10 (II) 5:

Venturam melius praesagit navita mortem,
Volneribus didicit miles habere metum
sententiae membra prave inter se opponi iam Puccius sensit:
mors enim neque idem est nautae quod militi volnera,
neque militi minus impendet quam nautae. Itaque Puccius
noctis vocabulum substituit, quod et ipsum verum esse vix
potest1). Sed nautae est venturae praenoscere signa
procellae, ut ait Avienus Progn. 396, qualia ab eodem

’) Tamen acceptum est a Baehrensio, cum in F et V margine manu
secunda adscriptum sit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0280.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free