Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
bis locis commemorantur, quos propter dicendi genus
usitatum, ut videtur, elegi, ib. 78: Sol quoque venturas
aperit tibi saepe procellas et Pbaen. 122: Iu caput
iuque umeros Helice Cynosuraque versae Praescia
venturis dant semper signa procellis. Huc accedit
Propertianum II 1 43: Navita de ventis, de tauris
narrat arator, Enumerat miles volnera, pastor
oves, ubi volneribus, quae miles accepit, ventos, ut qui ad
nautam maxime pertineant, non iniuria opponi apparet. Quare
non dubito reponere
Venturam melius praesagit nauta procellam,
praesertim cum III 20 (II 25) 23 simillime conformatum
esse videam: An quisquam in mediis persolvit vota
procellis — 91).
V 4 19 et 20:
Vidit arenosis Tatium proludere campis
Pictaque psr flavas arma levare iubas
ita e codicibus edi solent, quamquam non dubito, quin,
quicumque enarrationem non ad quendam libidinis lusum
revocet, brevior versiculus quid sibi velit, intellegere se negare,
quam in aliquo opinionis commento acquiescere malit.
Fatendum est igitur non in interpretandi fallaciis, sed in
emendationis periculo spem huius caliginis dispellendae
positam esse2). Ac primum omnium Kuttnerus libelli, quem
de Properti elocutione a. 1878 edidit, p. 34 observavit
Propertium sententias per disticha haud raro ita distribuisse, ut
elegiaco versu idem quod heroo paullo aliter diceret. Quod
etiam in hoc versu, quamvis corruptus sit, e responsione, quae
inter illa proludere et arma levare intercedere videtur,
olim fuisse suspicor. Quamquam proludere non levare
arma est, sed movere idque per simulationem vel, ut poeta
dixisse potest, ficta arma movere. Quorum si id, quod
est ficta, sub tradito picta latere a vero non abhorret,
alterum autem armorum vocabulum omnibus litteris exaratum
’) Sane fluentis Baehrensius e coniectura.
2) Itaque Baehrensius post Heinsium aera, quo quid lucremur, non
satis apparet.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>