- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
268

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

exstat, quidni tertium quoque eruere experiamur? Atque,
si quidem duarum syllabarum parium aut similium alteram a
librariis saepissime omitti satis constat, facillime fieri potuit,
ut arma movere ad armavere vel armovere in quodam
apograplio imminuerentur, imminuta ad corrigendum vel
potius mutandum ansam darent. Alterum eiusdem quasi
parallelismi vestigium in illis arenosis et flavas, quae ad
eandem rem referri possunt, me deprehendisse non, ut nunc,
suspicarer, sed plane compertum haberem, si, ubi in nostris
codicibus iubas invenitur, ibi aliud vocabulum, in quo loci
significatio inesset, scriptum legeretur. Tale nomen in
editionem Regiensem anni 1481 a Puccio illatum est, incertum,
utrum e coniectura an ex aliquo libro nobis ignoto. Verum
tamen illud pro certo affirmare licet, iubas et vias tam
parvo notarum discrimine inter se differre, ut, qui ea
permutaverit, per errorem potius lapsus esse quam sciens
exemplaris fidem adulterasse videatur. Nam, cum vi et iu
medio quod dicitur aevo ita sci’ibi solita sint, ut saepe
nullo pacto discerni possent, mirandum non est, si is, qui
pro volgatissimo vias monstrum quoddam vocabuli iuas
legisse sibi visus esset, etiam si lecturis imponere minime vellet,
ex animi sui sententia b litteram inseruit, ut notum sibi
vocabulum restitueret. Nec minus de v littera interposita
cogitare licet, quae propter quoddam oris Romanensis vitium,
de quo v. Madvigi Advers. I p. 10, in b abiisset. His igitur
argumentis adducor, ut breviorem versiculum talem e poetae
manibus exjisse credam:

Fictaque per flavas arma movere vias,
nisi fulvas eum vias dixisse putes, ut Vergilius Aen. XII
741 arenam. Ceterum Horatius Carm. I 2 13 flavum
Tiberim scripsit. Sed hoc alii viderint; ad ea, quae ego
novavi, confirmanda haud exiguum pondus accedere videtur
e simili V 8 22: Ausa per in puros frena movere
locos.

Eiusdem carminis 55 cum ab eis, quae praecedunt et
quae secuntur, aliquid lucis accipere posse videatur, non
modo cum eiusdem distichi elegiaco, sed etiam cum superiore
et proximo distichis exscriptum adposui:

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0282.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free