Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Te toga picta decet, non quem sine matris honore
Nutrit inhumanae dura papilla lupae.
Sic hospes pariamne tua regina sub aula,
Dos tibi non humilis prodita Roma venit.
Si minus, at raptae ne sint inpune Sabinae,
Me rape et alterna lege repende vices.
Ita ille versiculus in Neapolitano legitur, a quo ceteri fontes
omnes eodem loco discrepant: nam Groninganus habet
pariam tua ne, codices Puccii, qui quales fuerint,
ignoramus, praebent pariamve tua, editio Regiensis pati are
tua1). Accedit codex quidam, quem vetustissimum fuisse
Puccio credat qui volet: neque enim cuiquam praeter
Puccium in conspectum venit. In illo igitur idem vir doctus
Si coniux pariamve tua se invenisse ait. Ex quo
quamquam talia ab eodem afferuntur, ut minime integer ab
interpolationibus fuisse videatur, tamen illud si, etiam si ab
ipso Puccio aut ab alio Italo excogitatum sit, a proximo
vocabulo, quodcumque fuisset, recte separatum esse multi
judicaverunt. Neque iniuria; nam si argumentationis cursum
sine olla praeiudicata opinione sequemur, haec Tarpeiam
dicere intellegemus: „Te, Tati, regem esse decet, non
Romulum. Quod si me coniugem acceperis, ut regni tui
particeps sim, regalem dotem tibi afferam Romam proditam.
Sin me uxorem ducere non vis, tamen me rape, saltem ut
pro raptis Sabinis Romanos ulciscare.“ Apparet reginae
nomen artissime cohaerere cum illis superioribus Te toga
picta decet neque quicquam priore condicione contineri
praeter hoc: „si in aula tua regina ero“, ut pariendi verbo locus
nullus sit. Quare hoc pariam vel, quod in editione
Re-giensi his tribus syllabis respondet, pati a ex adiectivo
patria, quod cum aula coniunctum esset, compendio t et
r litterarum perperam explicato prodiisse suspicor. In
principio autem versus expediendo sic procedendum esse puto.
Cum ei, quod si coniunctione separata remanet, ch vix
’) F (Baehrensianorum optimus) patrianne, D V patiare (Y mg. m. 2
pariam ne te pro tua, ut in Hamburgensi interpolato), unde
Baehrensius Sim compar, patiare tua r. s. a.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>