Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
quicquam subesse possit nisi di, relicuas duas litterulas os
ut cum illis di in unum vocabulum latinum, quod loci
sententiae aptum sit. aliquo modo cogamus, haud inutile videtur
reminisci in plerisque medii quod dicitur aevi litteraturis s
et r litteras, praesertim si cum proxima nota coniungerentur,
eisdem fere calami ductibus pingi solitas esse. Hac
permutatione admissa dior habebimus, quod e dicor vel ex eo,
quo sententiae melius consuletur, dicar ortum esse, ut in
re obscura, sat probabile est, praesertim cum I 9 8 Atque
utinam posito dicar amore rudis et 19 11 sempcr
tua dicar imago eidem verbo eadem prope verbi
substantivi vis subiecta esse videatur. Pes autem syllabam,
quae inter illa dicar et patria quasi suspensa est, cum et
sententiae et metro officiat, aut, postquam si dicar patria
in sichosparia contractum esset, de industria insertam
esse aut, quandoquidem in illis di car patri a r ante p in s
mutatum esse sumpsimus, eadem ratione e dittographia quae
dicitur par litterarum, a quibus iam corruptum paria
incipiebat, quasi sponte manasse ponemus. Sed ne his
quidem, si dis placet, expeditis poetae manus restituta est:
manent enim tua ne vel tua ve vel ne tua vel re tua,
quae si non versui, at sententiae minime satisfaciunt. Pro
his cum Lachmannus in priore editione particula eiecta
Tatia legendum proponeret, solito ingeni acumine usus
est: nam et illa vocula varians et vaga dubitari vix potest
quin versus fulciendi causa licenter illata sit, et Tatia
vocabulum, quoniam bis eandem litteram continet, librarios ad
coartandum invitabat. Huc quiddam accedit e duobus
scribendi generibus, quorum vestigia in codicibus Propertianis
deprehenduntur, unciale dico et longobardicum: in illo enim
inter a et u notas magna similitudo intercedit, in hoc utrum
t an a scripta sit saepe haud facile discernas. Sed nobis,
qui patria adiectivum eruimus, Tatii scribendum est, a
quo particulae origo nescio an melius possit repeti: nam, ut
ex tat litteris illa, quam modo explicavimus, ratione tua
ortum videtur, ita i duplex et n et v litterarum simillima
est. Haec fere habui, quae de hoc versu corruptissimo
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>