Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dicerem. lam vero, sive illud probaveris, quod prope
exempli causa proposui,
Si dicar patria Tatii regina sub aula,
sive quid melius reppereris, boc te mihi adsensurum esse
confido, quod eum non modo inscitia aut socordia corruptum,
sed ab aliquo, qui se ea, quae invenisset, menda corrigere
putaret, etiam consulto mutatum esse statuam.
Sed cum de interpolationibus Propertianis agere mihi
proposuerim, hunc locum non absolutum esse existimo, nisi
de codice Groningano pauca addiderim. In eo enim
haec exstant, quae in Neapolitano non inveniuntur:
re-staverit undas III 32 (II 34) 53, qni versus in Neapolitano
restabit verbo clauditur, deinde minor ore canorus ib.
83, cunabula parvi IV 1 27, gigantum 4 (5) 39, Bactra
per ortus V 3 7, quibus addere licet ib. 11, ubi pro eo,
quod Groninganus praebet, milii in Neapolitano monstrum
quoddam est avia. Praeterea leguntur in illo, ab hoc
absunt integri versus III 16 8 (II 22 50): Quem, quae
scire timet, quaerere plura iubet, IV 8 (9) 35: Non
ego velifera tumidum mare findo carina, 10 (11) 58:
Femineas timuit territa Marte minas atque adeo
distichon IV 9 (10) 17 sq., de quo infra copiosius dicetur.1)
Haec omnia, quae Groningano peculiaria sunt, nunc, cum
huic codici secundae deferantur, plerique viri docti pro
interpolatis habent. Huius sententiae acerrimus propugnator
Christianus Heimreichius exstitit, qui in Quaestionibus
Pro-pertianis, quas a. 1863 Bonnae edidit, omnes illos locos ab
archetypo codice alienos esse pronuntiavit. Multo cautius
ac modestius egit Lucianus Muellerus: nam is in
praefationis p. VI concessit fieri potuisse, ut in archetypo
fuissent, ut ait, „vocabula difficilia lectu, quae illius “ scilicet
’) Quaecumque supra enumerata sunt, in Baehrensii codicibus eodem
modo quo in G scripta inveniuntur praeterquam II 34 53 restabit
erupnas F (aerumnas interpolatorum Dresdensis et Mentelianus,
ereumnas Hamburgensis), IV (V) 3 11 hae sunt pacte mihi D V,
quod Baehrensius accepit, F et pacate mihi (paccate Dresd.),
II 22 50 Quae quoque D V (ut Vossianus interpolatus), III (IV) 11
58 timuit om. F, territe F m. 1, in arte D V m. 1.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>