- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
274

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

rium vel correctorem, cui Groningani scripturas debemus,
non effrenata fingendi libidine grassatum esse, sed eos sibi
terminos constituisse, ut, si quid novaret, litterarum ductus ac
vestigia sequeretur. Hinc etiam de relicuis vocabulis et
versibus, quae solo Groningano tradita sunt, coniecturam
capere licet. Ac III 32 53, sive restabimus, ut Hauptius,
sive, ut ex IV 18 (19) 27 Jacob, aliquis sedet arbiter
poeta scripsit, undas vocabulum archetypi esse prope
certum est. Eiusdem elegiae v.81 (83), quamquam in extremo non
canorus, sed aliud, ex quo ablativus indocto carmine
fortasse pendeat, exspectatur, minor tamen ore nescio an
vera sint, modo ea, quae anteeunt, sic constituas: Nec,
minor hic animis, ut sit minor. Deinde IV 1 27 iure
videtur probari coniectura Gustavi Wolfii, qui illud a
litterarum notis haud dissimile proposuit: cum prole
Scamandro, in versu autem IV 4 (5) 39, quod ab Hauptio
commendatum est no centum, prima tantum syllaba ab eo,
quod in Groningano est, gigantum gravius discrepat.
Neque de V 3 7 aliter sentio. Nam cogitanti mihi de
proprietatibus huius loci, qui est

Te modo viderunt iteratos Bactra per ortus,

Te modo munito Neuricus hostis equo,

Hibernique Getae pictoque Britannia curru
Ustus et Eoa discolor Indus aqua,
ubi video ceteris gentium et regionum nominibus epitheta
addita esse, in primi quoque versus altero dimidio, quod
nihil significare posse et Heimreichio et L. Muellero
planissime adsentior, Bactrorum nomen videtur non caruisse
epitheto, quod nescio an fuerit auratis Bactra pharetris.
Sane aeratis ad traditam scripturam propius accederet, sed
eiusmodi pharetras apud Orientis nationes in usu fuisse non
memini me usquam legere. De Bactrorum autem
commemoratione ut non dubitem, efficit v. 63 Ne, precor,
ascensis tanti sit gloria Bactris, unde Lycotam tum
ipsum, cum Arethusa hanc epistulam scriberet, ad Bactra
militasse colligitur. Eodem fere redit v. 67 domitis
Parthae telluris alumnis. Verum ab hoc loco discedere
non possum, ante quam de quarto eius versu pauca dicam.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0288.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free