- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
276

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

aquas et Artis III 129 sq. lapillis, Quos legit in viridi
decolor Indus aqua: memini enim eundem scripsisse
Met. IV 21: Decolor extremo qua tingitur India
Gange et Manilium IV 754: Ganges et decolor Indus,
alios alia similiter, quae nihil attinet afferre. Ita etiam
rubra dicuntur et India et eius flumina et litus et mare
Indicum vel Eoum: nam, ut Avieni Descript. Orbis v. 65 sq.
meos faciam, qua prima dies rutilo sustollitur ortu,
Aureus et tremulas late rubor inficit undas, Eoum
pelagus freta dicunt Indica ponti. Aqua item
decolor alia de causa dicta est Epiced. Drusi 385 sq.: sanguine
nigro Decolor infecta testis Isargus aqua. Cfr.
etiam Ilalieuticon incerti auctoris, quae Hauptius una cum
Ovidianis et cum Grati et Nemesiani Cynegeticis edidit,
v. 91: purpureo tellus qua tunditur aestu. Sed haec
quasi in transcursu. lam ad propositum revertamur.

Atque pro eo, quod V 3 11: Haecne marita fides
et parce avia noctes in Neapolitano legitur, Groninganus
praebet in altero versus dimidio et pactae mihi noctes,
unde Puccius in editione Regiensi: et pactae sunt mihi
noctes. Hauptius autem e Neapolitani scriptura fecit et
pactae savia noctis, quod L. Muellerus iure improbavit.
Sed ne id quidem, quod ipse accepit, et pactae gaudia
noctis vel, ut Groningano adsumpto in adnotatione coniecit,
pactae et mihi gaudia noctis ex omni parte laudandum
est. Nam, etiam si gaudia egregie restituit, cum nescio
an gaudia nocte III 6 (II 14) 9 respexisset, tamen, id
quod in Hauptium quoque cadit, pacta nox ita aptum
esset, si de nocte ab amica impetrata ageretur, ut est Ovid.
Rem. 505: Dixerit, ut venias pacta tibi nocte, venito.
In illo autem mihi, quod breviori mi substitui potuit, in
praeverbium indagare videor, quod ante gaudiorum
vocabulum positum fuerit. Hoc pactae in gaudia noctes
bene congruit cum insequentibus Cum rudis urgenti
bracchia victa dedi, quibus illius perpetuae pactionis
tempus et condicio significantur. Simile si quaerimus,
habemus IV 20 15 (20 25), quamquam alio sensu: qui
pactas in foedera ruperit aras.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0290.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free