Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De integris autem versibus, quos e solo Groningano
novimus, sane difficile iudicium est. III 16 8 (II 22 50)
fortasse scribendum est Quamquam scire timet, quaerere
plura lubet vel iuvat. IV 8 (9) 35 ab Heimreichio iure
suspectatum esse non nego idque non modo propter
trochaicum findo — quamquam o extremum post productam
syllabam, quod attendi volo, nemo ante Ovidium corripuit — *),
sed ipsa versus sententia habet, in quo offendas: neque enim
fuisset, cur poeta altum mare vitaret, si navi uteretur. Sin
ea sic interpretanda sunt, ut ille se et navigare audere et
navi uti neget, in breviore versu, qui est Tuta sub exiguo
flamine nostra mora est —- ita enim legendum esse, non
flumine, Madvigius docuit Advers. II p. 65 — desiderari
videtur nomen minoris navigi, quod illi carinae opponatur,
velut cymba, quod est IV 2 (3) 22: Non est ingenii
cymba gravanda tui: Alter remus aquas, alter tibi
radat arenas: Tutus eris: medio maxima turba
mari est. Ita is, qui nescio an ad illud exemplum dixerit
Anthol. Eies. 431 9: Vos mare temptetis, vos detis
lintea ventis: Me vehat in tuto parva carina lacu.
Hic quispiam addiderit poetam, cum v. 4 dixisset: Non sunt
apta meae grandia vela rati, aliquot versibus interiectis
velis omnino uti se negare vix potuisse: neque enim grandia
vela nullis commode opponi. At nihil necesse est eum
prorsus idem dixisse, quod Horatius Carm. IV 15 3: Ne
parva Tyrrhenum per aequor Vela darem: imnao
grandia vela potuit parvae cymbae opponere, cymba autem
non velis, sed remis minutis, ut I 11 9 ipse ait, movetur.
Sed hac quoque via eodem pervenimus, ut in vv. 35—36
minoris navigi nomen desideremus. Quae cum ita sint, non
adducor, ut credam cum L. Muellero v. 35 hanc solam ob
causam in Neapolitano praetermissum esse, quod cum v. 37
idem haberet initium, — quae causa si vera esset, eum
quoque versum, qui inter utrumque medius est, interiturum
’) Quod Baehrensius non modo findo bene se habere putavit, sed III
(IV) 11 16 etiam virgo pro forma Propertio obtrusit, postquam
Catullo 29 23 oro tribuit, mirandum non est.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>