Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
fuisse puto, — neque tamen, quod idem Muellerus eos,
quibus v. 35 spurius esse videatur, haud inepte dicere posse
scribit, e IV 3 (4) 2 eum fictum esse existimo, sed multo magis
haec mihi placet coniectura, eum, ut alia, cum in archetypo
paene delituisset, in Neapolitano aut in eius exemplari e
librarii consuetudine omissum, in alio autem novo exemplo,
ex quo Groninganus penderet, fortasse illo versu, quem
Muellerus significat, in auxilium vocato sane rudi arte
restitutum esse. Genuini autem versus sententiam Ovidius
imitatione servavit Trist. II 329: Non ideo debet pelago
se credere, si qua Audet in exiguo ludere cymba
lacu. Ac vide ne hic olim fuerit Propertiani versus exitus:
cumba mare findere ’Conor. Quamquam velifera
carina bis apud Ovidium legitur, Met. XV 719 et ex Ponto
III 2 67. De IV 10 (11) 58 quid dicam, nescio, nisi hoc,
eum melius procedere videri, si s pro x ab Italis poni
recordatus eum sic immutaveris: Femineo extimuit territa
Marte minas.
His probatis sequitur ea, quae in Neapolitano non
legantur, in Groningano non pro arbitrio ficta esse, sed
litterarum vestigiis quamvis exiguis niti, ut huius codicis
testimonia, etiam si alterius auctoritas anteponenda sit, eis saltem
locis, ubi ab illo deseramur, minime spernenda esse videantur1).
Sed ne Neapolitano quidem tamquam alteri archetypo
confidere licet, quem non ex ipso archetypo fluxisse cum alia
declarant, tum V 9 70, ubi pro eo, quod in Groningano est:
Herculis eximii ne sit inulta sitis, in Neapolitano
legitur: Herculis exterminium nescit inulta sitis.
Hoc etsi Heinsio ansam dederat ad scribendum Herculis
aeternum, quod Luetiohanni placuit, tamen non dubito, quin
in quodam mendorum genere, quod in Properti codicibus
latissime patet, numerandum sit. ISiam librarius, postquam
Herculis scripsit, cum ex syllabam, quam sibi deinceps
*) Baehrensianos libros, quamvis Groningano praestent, eodem fere
in pretio cum illo esse puto; nam, cum verba e coniectura
restituta non minus quam ille eaque prorsus eadem exhibeant, ex eodem
exemplari correcto univerBos fluxisse apparet, ita tamen, ut
proxime ab illo F, longius D et V, longissime G abesset.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>