Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
scribendam esse sciret, non eo, quo deberet, loco, sed oculis
aberrantibus ad v. 72 Sancte, velis libro dexter
in-esse meo in eo demum, quod est dexter, conspexisset,
descripsit exterin, quo facto ad v. 70 reversus scribere
perrexit imi i, unde exterinimii ortum est. Similia
inveniuntur Madvigi Advers. I p. 39. Sed, quandoquidem in
Groningano verum servatum est, illa Neapolitani scriptura,
etiam si archetypi fuit, in hoc signo aliquo, ex quo
mendum perspiceretur, velut punctis impositis notata fuerit
necesse est. In Neapolitano autem iam non exterinimii,
sed, quod totidem ductibus constat, exterminiu legitur,
id-que m littera addita aut lineola supra u posita, ut aliquid
latini vocabuli simile evaderet, cui ne sit ita accommodatum
est, ut in nescit mutaretur1). Talia quamquam in uno
libro fieri potuisse non nego, tamen, cum Neapolitani fidem
mecum reputo, illas corruptelae progressiones duorum
minimum exemplorum memoriae tribuere malo.
Sed haec hactenus. Ceterum sperat quidem animus
fore, ut, qui haec legerint, me non tam confidentem tamque
vecordem esse putent, qui me in tantis tenebris versantem
coniecturis meis ipsa poetae verba quasi divinitus reparasse
mihi persuaserim. Nam, cum hoc mihi proposuissem, ut
quosdam Properti locos non casu, sed voluntate depravatos
esse probarem, eo, quo tendebam, me pervenire non posse
existimabam, nisi mendorum causas et origines exemplis via
et ratione repertis pro viribus explicassem.
Scribebam Mosquae mense Februario MDCCCLXXS.
*) Baehrensiani cum N consentiunt, unde colligas exterminium nescit
non modo archetypi, sed etiam illorum proprii exemplaris fuisse,
veram autem scripturam aut ex alio fonte aut e coniectura in G
vel eius exemplari restitutam esse.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>