- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Sjette bind /
264

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Observationes criticae.

Scripsit Theodorus Korsch.

I.

Enniana.

Seneca Epist. 108 (XVIII 5) 33, postquam Enni verba
exscripsit — „cui nemo civis neque hostis Quivit pro factis
reddere operae pretium“—haec addit: „Ex eo se ait
(grammaticus) intellegere apud antiquos non tantum auxilium
significasse sed operam; ait enim Ennius neminem potuisse
Scipioni neque civem neque hostem reddere operae pretium“.
Ubi perspicuum est, non modo in Enni verbis opis pretium
scribendum esse, sed etiam ejusdem vocabuli opis
accusativum casum ante apud praeverbium, ubi facillime excidere
potuerit, inserendum. Quorum illud apud Ennium saltem
iam pridem factum est, hoc in Senecae editionibus, quibus
quidem uti mihi licuit, non repperi. Sed tam facilis ac
proclivis est emendatio, ut verendum mihi videatur, ne rem
omnibus praeter me notam pro novo invento venditare
coarguar. Quamquam siquis in hac librorum, ephemeridum,
programmatorum, omne genus scriptionum multitudine,
quotienscumque aliquid novi invenerit, ante quam id publici iuris
faciat, anxie anquirere velit, num idem aut simile quid ab
aliis prolatum sit, ei nescio an non saepe contingat, ut illum
laborem suscipiendum sibi videat. Atqui, quod a pluribus
novatum est, ipso auctorum numero quadam tenus
commendatur. x)

Enniani epigrammatis, quod Cic. Tuse. I, 15, 34 legitur,
primus versus, qui est

Aspicite, o cives, senis Enni imagini’ formam,
quamquam, sicut traditus est, ab omnibus, quod sciam,
toleratur, tamen, quia et numerorum asperitate et sermonis

’) [Opem addi voluit Madvigius Adv. erit. II p. 508, sed ante
auxilium. Ipse in meo exemplo editionis Haasianæ opem ante apud
addendum notaveram. M. C. G.]

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:22 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr6/0278.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free