Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
insolentia insignis est, ego, praesertim cum in facillimam
emendationem inciderim, vix dubito, quin corruptelam traxerit.
Emendatio autem mea haec est
Aspicite, o cives, senis Enni in imagine formam,
cum quo conferatur Ovidi Trist. I, 7, 1: Siquis habes nostris
similes in imagine vultus.
II.
Lucr etiana.
I 120:
Etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
Ennius aeternis exponit versibus edens.
Pro extremo vocabulo Lachmannus posuit eidem, quod
nominativum singularis numeri significaret e vetusta scribendi
consuetudine. At corruptelam, siqua est, antiquam esse
probant Bellesari carmen άκρόστιχον Anthol. Ries. 492, 1 :
Sedulius Christi miracula versibus edens et Eustheni epigramma
ib. 508 : Vergilius iacet hic, qui pascua versibus edit Et ruris
cultus et Phrygis arma viri. Edens autem cum versibus, non
cum eo quod est exponit, coniungendem esse vel illa duo
posterioris aetatis exempla satis docent; neque Lucretium
aliud voluisse docet IV 178 = 906 (ed. Bernays.): Suavidicis
potius quam multis versibus edam.
III 907 (ed. Bernays.):
Illud ab hoc igitur quaerendumst, quid sit amari
Tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
His deinceps adpone v. 917—928:
Nec sibi enim quisquam tum se vitamque requirit.
Cum pariter mens et corpus sopita quiescunt:
Nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
Nec desiderium nostri nos adficit ullum :
Et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
Longe ab sensiferis primordia motibus errant,
Cum correptus homo ex somno se colligit ipse eqs.
Nam haec, quae ad somnum, non ad mortem referri apparet,
post v. 910—916, quibus de morte agitur, posita prorsus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>