Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Olymp, (id est, fere viginti annis ante) viguisse; utrum
verum sit, nihil curat! — Porro, Stesiclidis chronographi
testimonio fisus, § 56 dicit, Xenophontem a. 360 mortuum
esse, quamquam ex Hellenicis scire poterat, eum complures
annos post id tempus vixisse. — Hæc tot vitia in paucis
paginis deprendi possunt, et talem scriptorem Krügerus
„diligentissimum“ appellat! Sed satis jam diu in hac re
moratus sum.
Rejectis testimoniis Strabonis et Diogenis, nunc ad
locum quendam Philostrati, a Iirügero laudatum, venio.
Apud Philostratum (vit. Sophistarum p. 496) sic legimus:
Προδίχον του K bl ον ονομα τοσοντον ènl σοφίφ έγένετο, ώς χαΐ τον
Γρνλλον Ξενοφώντα έν Βοίωτοϊς δε&έντα άχροασ&αι δι αίεγομένον,
χη&ίσ τάντα έγγνιμψ τον σώματος. Quod hoc loco Xenophon
apud Thebanos aliquamdiu captivus vixisse dicitur, Krügerus
suspicatur, eum a. 412, quum Oropus dederetur (Thucyd.
VIII, 60), in hostium potestatem venisse ; quod si verum est,
efficitur, eum illo tempore certe aetate militari fuisse. —
Locus a Krügero allatus alio loco ejusdem scriptoris firmari
potest; nam ejusdem libri p. 482—488 legimus, Prodicum
apud Lacedæmonios et Thebanos magno in honore fuisse et
adolescentes educandos ei traditos esse; facillime igitur
videtur fieri potuisse, ut Xenophon, quum casu quodam
aliquamdiu Thebis viveret, adolescentium Thebanorum
exemplo incitatus ad institutionem Prodici se conferret.
Kestat, ut inquiratur, num Philostratus fide dignus sit,
quod Krügerus plane omisit. — Ut hoc dijudicetur,
sumamus ea, quæ de Protagora et Gorgia, Prodici aequalibus,
narrat, et videamus, utrum vera sint an falsa veris immixta
sint. Facit Protagoram (p. 494) adolescentem, quum Xerxes
in Græciam cum exercitu proficiscens Abdera venisset, a
Magis regem comitantibus sapientia instructum esse. Quod,
praeterquam quod prorsus absurdum est, regem Persarum,
ad Græcos ulciscendos proficiscentem, Abderis constitisse,
ut adolescentem Græculum suorum hominum sanctissima
sapientia initiaret, et philosophiæ Græcorum ullam cum
disciplina Magorum conjunctionem fuisse (quamquam
Philo-strati quidem aequalibus, omnium gentium placita et inventa
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>