Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
provectiore ætate erat, quam ut a Critobulo, æquali
Xenophontis, amari posset, etiam si rationem Kriigerianam veram
existimamus. Sed nihil mutandum est, locus prorsus
sanus est.
Filius Alcibiadis, ejusdem nominis, apud Isocratem et
Lysiam commemoratur, et apud Lysiam quidem (or. 14. 16)
prorsus eodem modo atque hoc loco simpliciter „Alcibiadis
filius“ appellatur, unde apparet, etiam nostro loco de
celeberrimi illius Alcibiadis filio cogitandum esse. Is, teste
Isocrate, paulo antequam Alcibiades Athenis cum classe
Syracusas profectus est, natus est; nondum quattuor annos
natus propter exilium patris in periculum mortis venit;
puer a triginta viris in exilium ejectus est; deinde cum
ceteris exulibus rediit (π. ζενγ. cap. 17: εν&νς μέν γενόμενος
[adolescens ipse loquitur] ορφανός κατελείφ&ην, τον μέν πατρος
φνγόντος της δέ μητρός τελεντησάσης, ονπω δέ τέτταρα ετη γεγονως
δια την τον πατρός φυγήν περί τον σώματος είς κίνδυνον κατέστην, ετι
δέ παΤς ων υπό των τριάκοντα εκ της πόλβως έξέπεσον ■ κατελ&οντων δέ
τών έχ Πειραιέως — — ). Puer eximia pulchritudine sed
impuris moribus erat, Lysia teste (or. 14, 25 sqq. πάϊς ών παρ
’Λρχεδι]μω — — — πολλών δρώντων επινε μέν νπ’ο τω αντω ϊματίω
κατακείμενος, έκώμαζε δέ με&’ ημέραν, ανηβος έταίραν ϊχων), et ut his
fiagitiis eriperetur, a patre in Thraciam accitus est (μετεπέμφ&τ/
δ’νπυ ’Αλκιβιάδον, επειδή φανερώς έξημάρτανε) ibique etiam post
mortem patris aliquamdiu versatus est.
Omnia igitur cum nostro loco quadrant: Alcibiadis
filius erat pulcher, erat dissolutis moribus, erat ea ætate, ut
postremis annis Socratis a Critobulo amari posset. Necesse
est igitur statuere, illum sermonem aut anno 404, antequam
filius Alcibiadis a triginta viris ejectus est, aut a. 403, quum
exules redissent, habitum esse. Eo igitur anno
Xenophon adolescens erat.
Nunc ad Anabasin venio.
Ibi primum reperio, universam imaginem Xenophontis,
quæ nobis proponatur, multo potius adolescentis quam hominis
mediæ jam ætatis esse. Acceptis enim litteris Proxeni
hospitis, Xenophon e sententia Socratis oraculum Delphicum
adit; sed tam ardenter in Asiam proficisci concupiverat,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>