Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Sic uulgo editur, praepostero interrogationum ordine; nam
quid, agat primo loco ponendum fuisse apparet. Et in R est:
Heu fugiat, quos terrae, quid agat, quaerat hiatus, sed
significatur uerba quid agat ante uerba quos terrae transponenda
esse. Correctorem non satis accurate egisse credo, ceterum uera
uerba in R extare, quae sic transponenda fuerunt:
heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?
Tertia interrogatione significatur consilium fugiendi, de quo
Anna cogitauei’at, statim ei inutile uisum esse ideoque relictura.
V. 633: omnia promittit falsumque Lauinia uolnus
mente premit tacita dissimilatque fremens.
fremens ad sensum quodam modo aptum est, sed manifestae
interpolationi codicis V(rsiniaui) debetur; in R metus scribitur,
quod alii praue in metum (aut metu) mutarunt: neque enim
metuit Lauinia, sed irascitur. Latet sine dubio tumens (sc. ira).
V. 643: exilit, et uelox humili super arua fenestra
se iacit: audacem fecerat ipse timor.
humili ex Silii Italici narratione (VIII, 189) receperunt editores,
satis male; neque enim humili fenestra se proicere ulla audacia
est. RV illi praebent; ex hoc retractis duabus litteris
sequentibus (su), quae semel scriptae sunt, cum bis scribi debuerint,
et sic corruptelae ansam dederunt, efficio: uelox nisu, quae uox
de prosilienti aptissima est. Nam arua pro ausa recte
substitutum esse credo.
V. 689 : credit amans thalamosque parat
Sic R; at V gaudet amans habet. Cum utrumque ferri
possit, tamen gaudet ut poetico sensui conuenientius mihi uisum
praetulerim. Sed unde tam mira scripturae uarietas? nonne ueri
simile uideri debet Ouidium ipsum gestit scripsisse, quod de
cupiditate Martis aptissimum uerbum est, indeque credit errore
ortum esse, gaudet interpretamento deberi?
V. 693: ridet amatorem carae noua diua Mineruae
Sic codd. RV. Sed si cara Marti significatur, hoc epitheton
plane superuacuum (post amatorem) nec suo loco esse quiuis
sentiet; sin autem cara Annae Perennae, nihil in superioribus de
huius erga Mineruam amore, quo epitheton defenderetur, dictum
est. rauae, quod de Bentleii coniectura quidam scripserunt, uanum
hoc loco epitheton ornans est nihilque agit; castae, quod
Franchis proposuit, iam ideo parum aptum est, quod paulo post idem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>