Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
adiectiuum recurrit. Verum praebere mihi uidetur quidam codex
Heinsii, in quo canae est. Ouidius iocose canae Mineruae
cognomine Annam anum uocauit, quae decepto amatori pro Minerua
oblata erat.
Obiter moneo in loco Martialis, qui huius narrationis
occasione in commentariis adferri solet, epigr. IV, 64, 16,
scribendum esse :
et, quod uirgineo rubore gaudet,
Annae pomiferum nemus Perennae.
Scribitur crtiore; sed dea non sacrificiis humanis gaudet,
uerum uirgines inter obscenorum carminum cantandorum officium
pudico rubore perfundi uidere eam iuuat. [Sic iam Heinsium
scripsisse postea uidi ex noua Friedlaenderi editione, quem miror
hoc non probasse.]
V. 707: — — — testes estote, Philippi,
et quorum sparsis ossibus albet humus.
Ad haec Peter: „vor quorum (ossibus) ergänze ei, nämlich
die bei Philippi gefallenen Verschworenen“; quasi hi ullo modo
apte testes inuocarentur ! Nullus dubito, quin quorum ad Philippi
referri uoluerit Ouidius ideoque et interpositum corruptum sit,
in quo interiectionem heu uel potius a latere suspicor.
His adicio, u. 537 duras mihi quoque seruandum esse uideri
et rusticas significare (cfr. Am. II, 4, 23; III, 4, 1), cum notio
adiectiui iimctas iam ipso nomine choreas contineatur. V. 573
tamen nullo modo defendi posse credo; nam quod „doch
wenigstens“ enarrant, plane absonum est, cum hospitii munus non
parui res momenti sit; eonieceram, quod postea Krebsium
praecepisse uidi, tn (tamen) pro eo q. e. tm (tantum) scriptum esse,
et hoc uerum esse credo, sed tantum scilicet h. 1. adiectiuum
est, cum munus coniuogendum ; uerba q. s. sed timuit, quod ad
sententiam attinet, uim enuntiati condicionalis (nisi timuisset)
habent. V. 645 Heinsius ex cumque (quomque) melius quoque
fecit quam alii quaque·, 647 cupidis, quamuis dett. tantum codd.
praeferant, cum tamen ad amorem fluuii significandum aptius sit,
prae altera scriptura tumidis probo. V. 664 eo magis Bentleii
coniecturam agit (pro erat) amplector, si nere dicit Giithling
scripturam abit in R esse, cum Riese in R erat, in V abit scribi
dicat. V. 684 Ouidium formam pronominis haec usurpasse non
credo, sed simplex hic error est iam in ipso R correctus, qui
hec habet. — In ceteris cum Riesio consentio.
M. Cl. Gertz.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>