Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
etiam peregrinis hominibus adhiberi coeptus esset deque ea
re fortasse leges quoque latae essent, in alias illius foederis
ciuitates imitando translatum esse crediderim. Quae etsi
omnia coniectura non certissima niti sentio, tarnen rationes
quas supra exposui quodam modo inter se diuersas, fines
dico quibus ille mos circumscriptus erat et ipsam moris
formam, aliam explicationem uix pati puto.
De singulis manumissionis formis quaecumque dicenda
habui postquam ad finem persecutus sum, restât, ut earurn
comparationem breuiter instituam. Grauissimum igitur in
ea re discrimen et quod latissime pateat hoc est, quod
manumissiones aut aliquo modo publice fiunt aut totae priuatis
inter dominum et seruum pactionibus transiguntur. In
omnibus autem fere ciuitatibus, unde tituli ad manumissionem
seruorum spectantes in lucem prodierunt, aut ipsam rem
publicam per magistratus suos aut templum alicuius dei
publice coli soliti per sacerdotes manumissioni interfuisse
uidimus. In ceteris ciuitatibus, in quibus tales tituli non
inuenti sunt, qua ratione manumissiones fieri solitae sint fere
ignoramus, nisi quod Athenis rem publicam manumissiones
seruorum omnino non curasse satis constat. Sed
quamquam ex eo, quod in una aliqua ciuitate nulli
manumissio-num tituli eruti sunt, de eius in liac re institutis nihil
effici-tur, tamen monendum est, inter omnes ciuitates, in quibus
publicam manumissionis formam exstitisse nouerimus, nullam
inueniri, cuius incolae Ionicae stirpis sint. Quod si casu
accidit, in tanta titulorum multitudine ac uarietate satis
mirus casus est, praesertim cum una ciuitas lonica cuius
iustituta nota siut priuatam manumissionis formam habuerit.
Sed rem incertissimam longius persequi nolo.
Quod uero in tarn multis ciuitatibus manumissiones
publice fieri iubebantur, eius rei iusta causa non deerat.
Nam cum in seruo uendendo, sicut in quauis alia re
alie-nanda, simpliciter inter homines priuatos res contrahatur,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>