- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
72

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

sq.) intermixtos legimus plenioris formae titulos de
paramone ceterisque rebus priuatis pacta continentes.1) Nec vit
talia introducerent homines sensim adductos esse minim
est. Nam ubi semel ad manumissionem aliquis mos quo illa
publice confirmaretur adiunctus erat, ibi in tabulas publicas
eius rei causa confectas ea quoque, quae ad futuras inter
patronum et libertum obligationes pertinerent, referri
prop-terea utile erat, quod ut illae pactiones ratae essent melius
caueri non poterat. Itaque sicut ipsa manumissionis
con-tirmatio rei publicae causa instituta erat, ita quae postea
eidem adiecta sunt ob patroni libertique commoda tuenda
introducta esse existimo.

Iam uero in manumissione sacra longe alia uia et ex initio
propemodum diuerso eodem peruentum est. Hane enim ab
origine rem inter hominem et deum priuatim contractam
fuisse neque ei rem publicam omnino interfuisse, id quod
ex ipsa eius natura et ratione exspectes, ex antiquissimis
huius generis titulis, qui consecrationes Neptuno Taenario
factas continent, satis apparet. Porro ex eadem rei natura
sequebatur, ut aliqua saltern ex iis, quae in titulos
Caly-mnaeos quasi iniuria irrepserunt, in titulos manumissiones
sacras continentes iure et necessario referrentur. Nam in
manumissione sacra cum seruus deo uel donatus uel
uendi-tus traderetur, si is qui tradebat deum serui possessione
aliquod tempus uel ex parte uel ex toto priuari uolebat, de
ea re litteris quibus seruus tradebatur diserte caueri
opor-tebat. Accedit quod ut hoc fieret maxime suadebat plena
illa et absoluta libertas seruo ad templum manumisso, nisi
cum domino aliter pactus esset, legibus concessa. Itaque
tales pactiones ubicumque factae erant ab hoc titulorum
genere abesse non poterant.

Sed manumissio ad templum facta etsi per se res
priuata erat, tamen non pauca habebat, quare cum rebus
publicis facile coniungeretur. Primum euim in templo fiebat,
loco celebri omnibusque patenti; tum sacerdotes qui ei

’) Tamen etiam in breui indice n. 306 d paramones mentionem fieri
monui p. 19.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0084.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free