- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Niende bind /
282

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

est ita absolvere, ut reliquias persequentibus nibil restet
neque in bis rebus — id quod significavi supra — dedita
opera indagandis versati sunt priores, quo fit, ut prima haec
sit eiusmodi lacunarum quasi recensio. Ne in iis quidem
codicibus, quos lacunosos esse ostendi, omnes esse omnino
lacunas deprehensas confirmare audeo.

Dolendum est, quod fere omnium codicum indices ita
ordinati sunt adhuc, ut non facile eos possimus contueri.
Quamquam non paucorum codicum conspectum brevi in
doctorum manibus futurum esse habeo compertum. Vaticanorum
codicum indices ad vulgatum librorum ordinem confecti
exstant in catalogis manuscriptis; quos indices temporis causa
describere non potui; feci autem quod fieri a me potuit, ut
de codicibus et meis et editorum hac in re iudicari posset,
nam ad lacunosos Vulgatae libros adnotavi supra, et a
quibus eorum codicum, qui separatim enumerabuntur infra,
quemque librum abesse scirem et qui apparatus esset
lacobitzii, Fritzschii, Sommerbrodtii.

Codicum conspectum ita instituam, ut in quoque codice
primum nota nomenque1) ponatur, deinde significetur, cuius
saeculi videatur esse, tum lacunae enumerentur. Eas autem
lacunas a ceteris separatas ponam, in quibus consensus
quidam codicum cernitur. Quibus rebus interdum addam,
si quae vel ad codicum naturam illustrandam necessaria
mihi visa sunt vel ad eam de qua agitur rem certius
iudi-candam.

Antequam ad codices recensendos veniam, non possum,
quin omnibus iis agam gratias, quorum benevolentia atque
beneficio factum est, ut horum studiorum labor mihi
levaretur. Quorum in numero ante omnes ponendi sunt
bibliothecarum praefecti eorum que collegae minores.

’) Notis codicum iis utor, quas Iacobitz eumque secuti
Fritz-ache aliique usi sunt. Monendum autem est 21 notas a
Fritzschio positas esse. Ceterae uotae a Fritzschio aliisque positae
eiusmodi sunt, ut iis uti nou potuerim, cum a Iacobitzio ad alios
codices iam essent adhibiti (ut R Fritzschii, R Bertolotti, al.).

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr9/0294.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free