- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Niende bind /
304

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

descriptiones comparatae erunt, magni momeDti fient fortasse
ad singulorum codicum originem indagandam. Quod num
in Vat. LXXV I fieri posse existimandum sit, nondum potest
dici1)· H>c autem codex, ut ostendit M. Rothstein, codici
B simillimus est in quibusdam libris. Multi huius codicis
libri variis lectionibus plerumque, ut videtur, ex altera
familia sumptis referti sunt, quas una cum textus
lectionibus enotare et facile erit et ad familiarum discrepantiam
declarandam utile. Collegi equidem ex aliquot partibus
quaedam eiusmodi: dolendum est, quod temporis causa nisi
pauca exscribere non poteram2).

Quaeritur, quo modo ortae sint lacunae in textu Lucianeo
relictae3). Aliquot autem lacunarum genera disposui supra4).
Veri simile est magnam lacunarum partem eodem fere modo
ortam esse, quo in Marcianis et Upsaliensi5) plurimae
lacunae ortae sunt. Non paucae lacunae emendandi cuidam
studio videntur tribuendae esse6); nonnullae a librario
relictae esse possunt, ut spatium ad scribendi errorem corri-

*) Cfr quae ad cod. B adnotavi supra.

2) Operae pretium faciet, si quis ad has lectiones exscribendas atque
componendas accesserit. — Videndum erit, utrum e B ipso
descriptus esse possit Vat. LXXVI an, id quod propter lacunas illas
veri similius est, ex alio quodam codice, si quis aut e B oriundus
sit aut codici B aliter cognatus. At cum recentissimus sit Vat.
LXXVI, nondum pro certo statuendum est constare, eos libros
qui in B non exstant eosdem esse ex eodemque fonti·, repetitos
atque eos qui quondam fuerunt in B.

3) In aliorum quoque scriptorum codicibus eiusmodi lacunae
occnr-ruut non raro. De Laur. XI,XIII et Pal. CLXXIV in Luciano
lacunosis agens breviter commemoravi lacunas quasdam horum
codicum ad Philonem et Libanium pertinentes.

*) Cfr quae post lacunas ad Vulg. ordinem descriptas dixi et ea quae
ad Vulg. XIV et XLV adnotavi.

5) Cfr quae ad Vulg. VIII,v VIII,XX c. 7, LXVI1I c. 11, c. 13
exposui et quae de codicibus E Urb. CXVIII agens dixi.

6) Cfr quod ad Vulg. XXIX c. 7 adnotavi et Vulg XLIV c. 15 m
äråotg lac. &eol Vat. LXXVI. Saepe ea quae exscribenda
erant non satis intellexisse ideoque lacunam reliquisse videntur
librarii, quae res et ipsa interpolatio dici potest quodam modo; ita
nomina propria interdum omittuntur in Ambrosiano et in
Upsaliensi.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr9/0316.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free