Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
rentiani LVII, m referuntur. Recentissimas atque adeo cnm
codice ipso natas esse eas lacunas apparet, quas ad Vulg.
VIII, v attuli e Marciano CCCCXXXV.
Quod lacunis a me allatis ad Lucianum emendandum
non usus sum, ideo totam hanc rem omisi, quia, ut alibi
significaviJ), nondum eo perventum est, ut ad emendationem
res redeat atque coniecturas.
Lacunosos autem libros oportebit e vetustis codicibus
omnibus, atque adeo quantum fieri poterit e recentioribus,
diligenter examinare. E lacunosis libris cum fructu poterunt
sine dubio proficisci disputationes ad codicum naturam
ori-ginemque indagandam spectantes2).
1) Luciani codex Mutinensis, Upsal. 1888, p. 29. Non sine causa hoc
a me indicium factum esse et in eo ipso libello demonstravi et
in Wochenschrift f. klass. Phil. 1887 N. 31 et 49, ubi satis aperte
apparet non ita haec a me dicta esse, quasi ,pro nihilo haberi
oporteat quae hucusque manuscriptorum fide, Hemsterhusii, Cobeti,
Madvigii, Fritzschii sagacitate reperta sunt’. Dixi enim magni
aestimandas esse emendationes illas qaidem, sed ante omnia id
agendum esse, ut quid libri manuscripti gravissimi iidemque
saepissime non satis accurate a superioribus examinati scriptum
praebeant innotescat et ut quanti valeant ad emendationem codices ipsi
accurate ostendatur. Quibus e rebus intellegitur me iudicare
nondum edi posse totius Luciani recensionem ullam — id quod his
ipsis verbis usus dixi in Wochenschr. No. 31 — emendatorum
autem operam non modo tHemsterhusii, Cobeti, Madvigii,
Fritzschii’ sed etiam Sommerbrodtii, Herwerdeni aliorum tantum abesse
ut nihili aestimem, ut optime de Luciano meriti esse
emendatores mihi videantur. Quod sic intellegi oportet — ac ne video
quidem, qui possit aliter intellegi — ad emendationum atque
coniectu-rarum auxilium tum demum rem debere redire in Luciano
recensendo, cum de codicibus ita constabit, ut in locis haud dubie
dep^ditis nihil prosit codicum auxilium. Hoc autem non est, ut
Sommerbrodtio videtur (Lucianus I,H p. VI), ea pro nihilo habere
quae codicum fide emendatorumque sagacitate reperta sunt.
2) Magni momenti erit quaestio de librorum in singulis codicibus
oruine instituta. Qua in re illustranda egregie nuper versatus est
M. Rothstein (Quaestionee Lucianeae Berolini a. 1888, qui certa
in quibusdam partibus fundamenta iecit. Eadem in via fuit iam
diu alius vir doctus Paul Vogt, quocum ea communicavi quae de
codicum ΓΨΩ aliorum ordine deque numeris ad singulos libras
pertinentibus in his codicibus constare inveneram.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>