- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
267

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

consul] P. Aureli um cet.) melius explicaretur. Recte hoc
ver-bum addi ostendit Frontinus strateg. IV, I, 30. 31, qui aperte
eodem fonte usus est, ex quo Valerius sua hausit, nisi forte
ei Valerius ipse pro fonte fuit.

Ibd. 6 veri similius mihi quidem videtur, Valerium sic
scrip-sisse: ne turbato mil itiae or dini vind icta deesset, quam
quod nunc editor, ordine: neque tamen meam ralionem solam
veram esse confirmare audeo. Illud certius est, quod postea
in eodem exemplo (p. 87, 2 II.) scribendum est sua sponte e
praesidio progressus, adiecta praepositione, quae facillime
excidere poterat.

Ibd. II: (Q. Fabius Maximus) . . . mansuetissimum
ingen iu in suum ad temp us deposita dementia
severi-ore uti severitate coegit. Sic in B scribitur; in edilionibus
pro severiore vulgo saeviore substituitur. Uterque
compara-tivus ineptissimus est, multo tamen magis prior, quem llalmius
retinuit. IJt dementia, ita etiam severitas nullo addito
adiectivo appellari debet. Librarius videlicet primo post
dementia statim severitate scribere coepit, omisso verbo uti
interiecto; deinde errore animadverso ipse se revocavit et
seven imperfectum, sine dubio punctis notatum, reliquit; punctis
non intellectis aut non animadversis posterior librarius
severiore finxit. Sic enim s$pe in codicibus menda orta sunt. Et
video Pighium annotasse, a codice Susiano, quem vocat,
com-parativum plane abesse.

Ibd. 15 (p. 92, 20 sqq. ed. II.): Nam quum eos (milites
Cannenses) gravitate decreti ultra mortuorum
condi-cionem relegasset (senatus), cet. Quid sit aliquem etiam
ultra mortuorum condicionem relegare, ego equidem non
intel-ligo, vereor ut quisquam intelligat. Videlicet scribendum est:
in-tra mortuorum condicionem relegasset, id est,
mortuorum loco eos haberi iussisset, sicut dicit epitomator lulius Paris.
(In lniius verbis hoc loco aut pugnce aut e pugna pro
siin-plici pugna (superfuerant) scribendum videtur.)

Ibd. inferius (p. 93, 19 sqq. II.) sic scribitur: Quorum
nescio utrum maius dedecus fuerit, quod patria spei,
an quod hostis met us nihil in iis reposuerit, haec
pro se, ille ne adversus se dimicarent parvi
du-cendo. Non prorsus negare audeo, fieri posse, ut parvi ducere
ita interpretari liceat, lit sit idem quod non curare-, nam ita
de-mum constructio defendi fortasse poterit, sententiis a particulis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0279.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free