- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
268

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

(ut et) ne incipientibus cum hoc verbo conjunctis. Sed saltern
post hæc partícula ut addenda erat, quod etiam Perizonium
sen-sisse video. Ac tarnen ita quoque insólita construclio est,
vere-orque, ne alia ei insit significatio atque ea, quæ hoc loco
re-quiritur; sequi potius debebat sententia conditionalis. Quare
mihi quidem sic Valerius scripsisse videtur: hæc pro se, ille
adversus se si dimicarent, parvi duce ndo. Quum post
se, quod fieri facile poterat, si excidisset, aliquis, ut aliqua
tarnen constructio efficeretur, ne ante adversus addidit, relicto
in omisso ut veræ scripturæ vestigio.

lbd. 8, 3 in loco difficillimo, et quod ad rem ipsam, quæ
commemoratur, et quod ad verborum intellectum pertinet, qui
sic scribitur: triumph i honorem . . . sprevit ac
repu-diavit, nimirum non plura præcerpens, quam
accide-runt, ante omnia teneuda verbi præcerpendi significatio est.
Quod quum proprie significet fructus immaturos et ante tempus
carpere, de honoribus accipiendis translate dictum nihil aliud
significare posse videtur nisi honores, quibus dignus non sis,
accipere. Si hoc verum est, nihil aliud mutandum esse puto, sed
solum scribendum plusquamperfecto tempore: acciderant.
ilæc enim Valerii sententia est, Fulvium Flaccum (quis hic
fuerit, nescimus), quum eo insolentiæ venire potuisset, ut
tri-umphi honorem sperneret, ne iis quidem honoribus, qui ante
ei habiti essent, velut imperatoris nomen, supplicatio (nam hæc
triumphum præcedere solebant), magislratus antea ei oblati,
dig-num fuisse, ul hos etiam honores præcerpsisse die i posset; sed
damnatione statim insecuta lob spretam, puto, religionem
pub-licam triumpho insolenter repudiato) factum esse, ut non triumphi
quoque honorem præcerperet. Aptius fortasse Valerius futuri
temporis participium præcerpturus posuisset; sed quum id
etiam significan debeat, bac ipsa repudiatione factum esse, ut non
triumphi quoque honorem præcerperet iam ei oblatum, facile
præsens tempus defendí pulo. Madvigius aliter locum tractavit
in Adv. crit. vol. 11 p. 317 ; cuius correctionem non intelligo.

lbd. 6: ne quis eo die, quo ille triumphant,
maio-ris in eodem convivio sit imperii. Temporum rationem
uon intelligo; quid enim sibi vult coniunctivus perfecti temporis
triumpharit de actione, quæ ad idem tem.pus, ad quod etiam
verbum sententiæ primariæ, pertinet, id est præsens vel futurum?
Scribendum certe erat triumphet\ sed puto codicein Vaticanum
iulii Paridis verum servasse: triumphabit, nam coniunctivus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0280.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free